author
stringclasses 244
values | pl_number
float64 1
1k
| pl_head
stringlengths 6
90.1k
| salutation
stringlengths 0
29k
| text
stringlengths 0
1.51M
| notes
stringlengths 0
109k
| brackets
stringlengths 0
207k
| author_viaf_link
stringclasses 243
values | recipients
listlengths 0
0
| date
stringclasses 1
value |
---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|
Wibaldus Corbeiensis
| 278 |
EPISTOLA CCLXXVIII. CONRADI IMPERATORIS AD WIBALDUM ABBATEM. Excusat eum a legatione Romana. (Anno 1151.)
|
CONRADUS, Dei gratia Romanorum rex, WIBALDO Corbeiensi abbati, suam gratiam et omne bonum.
|
Experimento cognovimus, et certi sumus, quod honori et provectibus nostris promovendis summa fidelitatis constantia indefessus assistas. Igitur, si rerum opportunitas postulasset, officium legationis nostrae ad dominum papam quemadmodum exspectavimus, assumpsisses. Quoniam autem magna rerum difficultate te praepeditum esse cognovimus, bonae voluntati tuae gratias habentes, et ad caetera negotia nostra sinceritatis tuae obsequium nobis promptissimum esse non dubitantes, aliis principibus, Basiliensi scilicet episcopo et Constantiensi episcopo legationis nostrae laborem ad dominum papam commisimus.
|
http://viaf.org/viaf/213109960
|
[] | |||
Wibaldus Corbeiensis
| 279 |
EPISTOLA CCLXXIX. HENRICI EPISCOPI LEODIENSIS AD WIBALDUM ABBATEM. Conqueritur de Henrico comite de Rupe, et de comite Namurcensi. (Anno 1151.)
|
HENRICUS, Dei gratia Leodiensis Ecclesiae humilis minister domino WIBALDO eadem gratia venerabili Sabulensi abbati, salutem et fraternam in Christo dilectionem.
|
Propter necessitates grandes ex improviso nobis occurrentes minoribus negotiis vacare nequaquam possumus. Non latet enim prudentiam vestram fomitem hujus mali hactenus specie invidae adulationis protecti, calcata sub pedibus regalis reverentia majestatis, omnes rupisse aditus simulationis. Comes enim de Rupe Henricus treugas illas, quas per manum comitis Namurcensis et aliorum suorum in manus principum nostrorum stabili pace firmaverat, nihil nobis contradicendo, incendiis et rapinis in nos et Ecclesiam nostram impudenter confregit, aestimans excommunicatis dictum esse, ut qui in sordibus sunt, sordescant adhuc. Comes Namurcensis, nescimus quo rumore regiae debilitatis, venenosa factione aliorum principum in nos et Ecclesias nostras furit, praemissis dilectionis et fidelitatis nuntiis, et subsequenter eadem hora nuntio exfestucationem dominii nostri deferente, Cinei nostram dominicalem villam adhuc ista legatione infecta penitus succendit. Quia igitur vobiscum de meis secretis solco loqui ut mecum, in gremio vestri consilii et consolationis hanc repono causam conturbationis, ut ego et vos, qui in eadem curia sumus fideles domestici, alter pro altero, cum opus fuerit, veritatis et fidei inveniamur socii. Bene valeat dilectio vestra, caetera lator praesentium expediet.
|
http://viaf.org/viaf/213109960
|
[] | |||
Wibaldus Corbeiensis
| 280 |
EPISTOLA CCLXXX. WIBALDI ABBATIS AD EUGENIUM PAPAM III. Scribit se suscipiendae legationi Romanae paratum fuisse commendatque ei latorem praesentium. (Anno 1151.)
|
Reverendo in Christo patri suo et domino EUGENIO uni et universali papae, frater WIBALDUS Dei et vestra gratia id quod est in Ecclesia catholica, filialem dilectionem et debitam per omnia subjectionem.
|
Non latet, charissime Pater, celsitudinis vestrae prudentiam, quod ex quo gloriosus atque inclytus Romanorum rex Conradus; sanctitatis vestrae filius, a Jerosolymitana expeditione rediit, a latere suo legatos efficaces et industrios ad vestrae magnitudinis excellentiam destinare proposuerit. Ad quod strenue peragendum, cum etiam nostrae parvitatis persona et denominata et vocata fuisset, eousque perventum est, ut jam parati et expediti ad proficiscendum Lotharingiam exierimus. Quod si ingenioli nostri tenuitas intelligere ullo modo potuisset, quod hujus legationis labor ullatenus expediret catholicae Ecclesiae ac vestrae dignitati sive Romani imperii incremento, nullatenus rebus nostris aut personae nostrae pepercissemus. Praesentium lator Stabulensi Ecclesiae jure proprietario pertinere dignoscitur, qui, cum ad nos querimoniam detulisset, quod quidam God. decanus ecclesiae Beatae Mariae in oppido Trajectensi domum, quae ei patrio et avito jure haereditario competit, violenter auferret, nos pro eo sanctitatis vestrae filio Henrico venerabili Leodiensi episcopo scripsimus, postulantes ut decanum suum a tanta et insolita violentia potestate debita removeret. Sed, cum idem clericus ab injusto proposito nollet cessare, dicens illum, qui contra se agebat, esse excommunicatum, compulsus est idem laicus protectionis vestrae appellare et adire praesentiam. Solita itaque clementia, Pater piissime, eum exaudire dignemini, ne tot labores et pericula frustra et in vanum se assumpsisse doleat, et alii oppressi de vestra misericordia hujus exemplo sperare doceantur.
|
http://viaf.org/viaf/213109960
|
[] | |||
Wibaldus Corbeiensis
| 281 |
EPISTOLA CCLXXXI WIBALDI ABBATIS AD CONRADUM IMPERATOREM. Conqueritur de episcopo Leodiensi, de comitibus Namurcensi, de Rupe et de Monte-Acuto. (Anno 1151.)
|
Inclyto triumphatori et magnifico domino suo CONRADO Dei gratia Romanorum imperatori augusto, frater WIBALDUS eadem gratia id quod est in Ecclesia catholica, salutem in eo qui dat salutem regibus.
|
Scripsit dudum majestati vestrae nostrae parvitatis humilitas, quod ad peragendam legationem vestram ad Urbem non sine gravi rerum nostrarum dispendio accincti fuimus, etsi dominus cancellarius proficisci potuisset, ad incrementum honoris vestri et regni pro posse laborassemus. Unde regressi terram nostram nimiis rapinis et incendiis concussam invenimus. Nam dominus Leodiensis episcopus, et comes Namurcensis, et comes de Rupe et comes G. de Monte-Acuto dissentientes, bonum pacis de finibus nostris exturbaverant. Cum autem neminem nostri neque nos laederemus, et in neutram partem inclinaremus, cum jam in Namurcensem et suos fautores dominus episcopus sententiam anathematis promulgasset, comes G. de Monte-Acuto sua et domini episcopi militia villam nostram Okeriis devastavit et succendit, quae fere tribus mensibus monasterio necessaria ministrabat. Intendit etiam caetera eidem monasterio pertinentia devastare, succendere, nisi gravissimis redemptionibus et exactionibus ab hoc suo proposito revocetur. Et, cum violenter nostra devastentur, diripiantur, et hoc auxilio domini episcopi, sine quo idem comes G. hoc non praesumeret, decet regiam majestatem vestram, nos, qui vestri sumus, defensare, et innocenter afflictis manum misericordiae porrigere. Proinde dignitatis vestrae magnitudinem, quam semper propitiam sensimus, humiliter deposcimus, ut si dominus episcopus ad vestrae majestatis praesentiam venerit, de nostra a suis et nostrorum injusta oppressione, sicut vos debet, eum conveniatis, et nostra, quae adhuc a suis non tamen intacta supersunt, quae idem G. ejus auxilio demoliri festinat, accepta ab eo dextra, sicut sunt, conservari faciatis. Si autem eum non venire contigerit, super hoc ei severius scribendo vestra praecipiat mansuetudo, et ut eumdem G. comitem a nostrorum depopulatione tam per vestra scripta, quam sua auctoritate coerceat, imperetis. Nos enim in eo discrimine positos addiderunt Corbeienses revocare, inter quos quas molestias, quas insidias sustineamus, quid vero contra nos eo tempore, quo in servitio regni et vestro accincti eramus, molitum sit, quidve factum, cum ad vos venerimus, majestati vestrae plenius referemus. Deliberavimus autem si quolibet modo his curis et laboribus nos subducere possimus, ut in Purificatione sanctae Mariae ad vos, ubicunque locorum vos esse rescierimus, perveniamus.
|
http://viaf.org/viaf/213109960
|
[] | |||
Wibaldus Corbeiensis
| 282 |
EPISTOLA CCLXXXII. R. STABULENSIS AD WIBALDUM ABBATEM. De actis Leodii adversus incendiarios praediorum Stabulensium. (Anno 1151.)
|
Domino suo et patri WIBALDO venerabili Stabulensi abbati, frater R. obedientiae, subjectionis ac orationum devotissimum munus.
|
Sabbato post discessum vestrum Leodium profecti Dominica venimus, ibique abbatem Florefiensem de bonorum suorum violenta rapina querimoniam facientem invenimus. Cui ab archidiaconis et abbatibus die eodem, nobis vero in crastino responsum est, proximo Sabbato episcopum venturum, reverti nos ea die debere in palam querelam nostram facturos, se vero nobis in omnibus justitiae nostrae adfuturos. Itum est, reversum est, et die praedicto in conventu magno archidiaconorum, abbatum, cleri litteras vestras domino episcopo praesentavimus. Quibus a fratre Henrico palam distincte recitatis, respondit episcopus dubitare se utrum liberos homines parochianos suos excommunicare possitis, judicio tamen archidiaconorum consilioque omnia acturum. Causa tam nostra quam Florefiensis in crastinum protracta est, et praesente frequentiore conventu requisitus episcopus causam nostram in responsis archidiaconorum dixit consistere, archidiaconi nihilominus privilegia et jura Ecclesiae nostrae neque consilio, neque judicio suo velle convellere. Tum episcopus: Cum, inquit, abbatem vestrum et privilegia et chartas ejus videro, consilio meorum, quae justa sunt, agam. At nos de responso hoc praemuniti, diffugiis ejus sic obviavimus. Quoniam tempore praedecessoris vestri domini Alberonis excommunicationem Ecclesiae nostrae ratam habere nolentis, archidiaconi, qui adhuc superstites sunt, et praesentes sunt, excommunicationem in Walterum de Warnanz et Balduinum de Hosden a nobis factam ratam esse censuerunt. Viderit prudentia vestra, si judicio et testimonio archidiaconorum et priorum Ecclesiae vestrae possit refragari. Verumtamen, quoniam dominus abbas abest, in cujus custodia et potestate privilegia Ecclesiae nostrae sunt, qui ea, cum necessitas poposcerit, tempore et loco personae congruenti relegenda praesentabit: nos in articulo hoc Ecclesiae nostrae praetermittentes, auctoritate domini papae Eugenii roboramus sententiam ejus de incendiariis datam, sicut de vestris ita de nostris observari postulantes. Et prolata schedula lectoque capitulo de incendiariis, auctoritate domini papae sententiam ejus de incendiariis nostris ratam eum habere et observare urgebamus. Tandem, adductus vel instantia nostra, vel ne domini papae offensam incurreret, dixit se privilegiis nolle contraire, praeceptis vero domini papae velle libenter obedire: statim excommunicationem in incendiarios nostros datam archidiaconos ex auctoritate domini papae praecepit observare. Illis vero nomina eorum de manu ejus requirentibus, cum ipse ea per se dare nollet, dies in noctem protracta est. Tandem ipse nominum schedulam per se recepit, nunquam nisi coactus sententiam de incendiariis nostris observaturus. Ita ab eo recessimus parum adhuc certi, quid super hoc egerit. Fama erat et constabat, quod dominus episcopus nuntios suos ad Urbem direxerit, et quod ad curiam praesentem domini regis Wormatiam iturus erat, mille marcis datis dominum regem in perniciem et depopulationem comitis Namurcensis adducturus. Comes autem per abbatem Florefiensem nos multum sollicitavit, ut ejus verbum apud dominum regem manuteneretis, et bono fine, si possibile esset, terminaretis. Episcopus et comes nullo modo a guerra desistere volunt, sed rursus post Natale Domini cuncta devastare intendunt. Comes God., ut dicitur, Harizeis intrat terram nostram, et in Condustrio et in Arduenna depopulaturus, nisi redemptione accepta cessaverit. Comes Henricus nondum convaluit. Comes de Loz Tournines nostram vastabit, et Bosonem et Gosvinum fratres captivos tenet. Wellin episcopus post Natale se dicit incendio vastaturum, quod ex auctoritate domini papae ne faceret monuimus, quia ad eum transituri eramus, quod vos etiam tam ex domini papae, quam ex domini regis auctoritate prohibere satagatis. Facies rerum vestrarum tam intus quam foris eadem est, quae in exitu vestro erat, et ideo, si quid jubere, si quid ordinare disponitis, beneplacitum vestrum rescribite. Consilii enim et ordinationis vestrae providentia egemus. Valete in Domino, iterum dico, valete et gaudete.
|
http://viaf.org/viaf/213109960
|
[] | |||
Wibaldus Corbeiensis
| 283 |
EPISTOLA CCLXXXIII. WIBALDI ABBATIS AD MINDENSEM EPISCOPUM. De causa magistri Godeboldi et presbyteri Everardi. (Anno 1151.)
|
Reverendo in Christo Patri suo et domino H., sanctae Mindensis Ecclesiae venerabili episcopo, WIBALDUS, Dei gratia Corbeiensis Ecclesiae abbas, exiguas orationes et devotum servitium.
|
Litteras vestras, quas scripsistis ad nos pro causa magistri Godeboldi et presbyteri Everardi de Hemeringe, XVII Kalendas Octobris in praedio quodam Stabulensis Ecclesiae recepimus; sed, quia tunc longe a partibus vestris abfuimus, et dein procedente tempore plures causae nobis inciderint, tam de publicis regni negotiis, quam de privatis occupationibus, praenominatum presbyterum Everardum secundum petitionem vestram convenire non potuimus. Ubi vero ad has partes regressi sumus, venientem eum ad nos interpellavimus, et, ut petitioni vestrae acquiesceret, et quae offerrentur ei a vestra mansuetudine pro bono pacis et concordiae gratanter reciperet, ipsi persuadere tentavimus. Ipse autem conqueritur, quod ab eisdem hominibus, qui ante ei injurias irrogaverant, et substantiam suam abstulerant, novas iterum rapinas pertulerit, et quod ex eo tempore quo ad nos mandatum domini papae detulit, de porcis suis, quod valet, XV sol., ei abstulerint, et insuper omnem fructum, quem de glandatico suo praesenti anno habere debuerat, quem in summam magnam computavit, sibi usurpaverint. Cum ergo ei plurima hinc inde proponeremus, et ad terminandam tam longi temporis discordiam recipere, quae oblata sunt, eum cohortaremur; tandem interveniente potioris consilii ratione, cessit nostrae commonitioni, et tria talenta, quae pro quiete et amore Godeboldi offertis ei, se accepturum promisit, ita si de aliis personis, a quibus sua bona conqueritur distracta, quemadmodum promisistis, ecclesiasticam ei justitiam faciatis. Sive igitur in hoc verbo sive alio quolibet modo controversia, quae est inter eum et magistrum Godeboldum terminetur, et ut ei de ablatis bonis suis justitia fiat, et haec omnia infra spatium quindecim dierum consummentur, discretionem vestram attente monendo rogamus, quia sententiam domini papae, quam annuntiandam injunxit nobis, diutius, si hoc perfectum non fuerit, sub silentio tenere non praesumimus. Conqueritur praeterea idem Everardus presbyter, quod clericus de Jacheim ubicunque potest, vel per se vel per submissas personas bona sua ei auferat, et eosdem laicos, qui rebus suis eum spoliare non cessant, ad damnum suum familiares habeat, quod quam absurdum sit et quam inconveniens ordini suo, discretio vestra perpendat.
|
http://viaf.org/viaf/213109960
|
[] | |||
Wibaldus Corbeiensis
| 284 |
EPISTOLA CCLXXXIV. PRAEPOSITI DECANI ET CANONICORUM MINDENSIUM, AD WIBALDUM ABBATEM. Frustra tentatam pacem inter Godeboldum et Everardum ei terminandam committunt. (Anno 1151.)
|
Domino suo sanctae Corbeiensis Ecclesiae reverendo abbati WIBALDO, W. per misericordiam Dei Mindensis praepositus, R. decanus cum universis fratribus suis, assiduas in Christo orationes et subjectionis fidele obsequium.
|
Litteras sanctitatis vestrae, quas scripsistis pro causa magistri Godeboldi et fratris Everardi, dominus noster episcopus in quodam castro Ecclesiae, quod dicitur Wilippa, recepit et audivit, et eas postea nobis transmisit; quas nos cum debita reverentia suscepimus, et fratri Everardo, ut omnem querimoniam et laborem deponeret, et in futurum vir bonus esset, et virum innocentem et optimum magistrum Godeboldum, quem multis injuriis molestavit, per subjectionis obsequium et pacis ingressum placare studeret, persuadere multis modis tentavimus, sed idem frater nostris consiliis se intractabilem exhibuit, et ideo cum eo compositionis introitum invenire non potuimus. Nos itaque per fideles fratres nostros sanctitati vestrae valde devotos omnem tractatum et consilium hujus negotii vestra discretione et ordinatione cum fratribus nostris terminandum, ad aures pietatis vestrae transmittimus, tum propterea ut fratris nostri innocentiam vobis ostendant, tum etiam propter hoc, ut super his, quae coram vobis fuerint stabilita et firmata, vos in testimonium habeamus, et, si praedictus frater Everardus nostram quietem turbare et pacis compositionem violare praesumpserit, vos nobis in adjutorium sitis, quia veritatis filius et multorum praesidium ab hujusmodi impugnatione liberabit.
|
http://viaf.org/viaf/213109960
|
[] | |||
Wibaldus Corbeiensis
| 285 |
EPISTOLA CCLXXXV. WIBALDI ABBATIS AD GODEBOLDUM. Significat ei articulos pacis initae cum Everardo presbytero. (Anno 1151.)
|
Frater WIBALDUS, Dei gratia id quod est in Ecclesia catholica, dilecto fratri et amico suo Godeboldo benedictionem et vitam usque in saeculum.
|
Meminit dilectio tua, quod scripta domini papae ad nos accepimus, ut te studiose commoneremus, quatenus Everardo presbytero ecclesiam de Hemeringe et omnia ei ablata per te et alios in integrum infra viginti dies, postquam a nobis commonitus esses, omnino restitueres, et de caetero eum pacifice possidere permitteres. Fecimus itaque quod nobis imperatum fuerat, et tam jussionem domini papae quam nostram admonitionem in tantum valuisse gaudemus, ut ex consilio religiosorum et sapientium virorum cum praedicto Everardo in concordiam redieris. Modus autem concordiae et reconciliationis in futurum valiturae hic est. Dedimus eidem Everardo a parte tua tria talenta denariorum, ea conditione, ut te ab omni querimonia sua tam de injuriis quam de damnis sibi ante illatis liberum et absolutum dimitteret, et ipse de caetero praedictam Ecclesiam suam in pace obtineret. Deposuit itaque in manu nostra sub idoneo monachorum, clericorum et laicorum testimonio omnem querelam, quam adversum te usque in praesentem diem habuerat, tecumque in gratiam et veram pacem rediit, nosque ab exsecutione mandati domini papae liberos sponte dimisit, et domino papae pro adepta justitia gratias egit, nobisque pro studio sollicitudinis devote benedixit. Tuae itaque fraternitati tam praesentibus litteris quam aliis, quibus opportunum fuerit modis testimonium perhibemus, quod mandatis domini papae et nostrae admonitioni devote obtemperans fueris, et sententiam, quae in vindictam inobedientiae intentata tibi fuerat religiose et prudenter devitaveris. De his vero, qui praedicto Everardo sua diripuerunt, justitiam a domino episcopo reposcet, juxta quod eidem domino nostro episcopo a domino papa injunctum est, et ipse nobis per litteras suas se fideliter facturum repromisit. Tu autem adversus eumdem Everardum de caetero nullius offensae memoreris, sed cum eo veram pacem et concordiam de omni anteacta controversia in bona fide habebis.
|
http://viaf.org/viaf/213109960
|
[] | |||
Wibaldus Corbeiensis
| 286 |
EPISTOLA CCLXXXVI. WIBALDI ABBATIS AD HENRICUM MINDENSEM EPISCOPUM. Facta inter Godebaldum et Everardum pace, mandat ut eidem Everardo de ablatis ab aliis justitiam faciat. (Anno 1151.)
|
Reverendo Patri suo et domino H. sanctae Mindensis Ecclesiae venerabili episcopo, frater WIBALDUS Dei gratia Corbeiensis Ecclesiae servus, exiguas orationes et devotum servitium.
|
Meminit paternitas vestra, quod litteras domini papae ad nos accepimus, ut canonicum vestrum magistrum Godeboldum studiose commonefaceremus, quatenus Ever. presbytero ecclesiam de Hemeringe et omnia ei ablata per se et per alios in integrum infra viginti dies post acceptam admonitionem nostram omnino restitueret, et de caetero eum pacifice possidere permitteret. Fecimus itaque quod nobis imperatum fuerat. Sed vestra sublimitas nostrae parvitati sollicite injungere dignata fuit, ut reconciliationis et concordiae mediatores esse satageremus, hac videlicet ratione, ut idem Ever. tria talenta nummorum acciperet, et de aliis personis, a quibus sua bona conqueritur distracta, ecclesiasticam ei justitiam vos faceretis. Ad quam conditionem recipiendam licet idem Ever. satis cunctaretur, nostro tamen studio pro pace Mindensis Ecclesiae devotius adnitente, sicut vobis placuerat, perfectum est. Nam, acceptis de manu nostra tribus talentis nummorum, omnem querelam et actionem, quam adversus magistrum Godebaldum hactenus habuerat, sponte deposuit, et cum eo in veram pacem et gratiam absque simulatione et dolo rediit. Rogamus itaque celsitudinem vestram, quam vera in Domino charitate plurimum diligimus, ut praedicto Everardo presbytero, qui jamdiu apostolicae mansuetudinis aures crebris clamoribus fatigavit, canonicam justitiam de his qui bona sua violenter invaserunt, sine prolixioris morae obstaculo, faciatis, tum pro domini papae, qui hoc vestrae discretioni et viva voce et litteris injunxit, reverentia, tum pro nostrae petitionis interventu, qui vobis hoc vera et humili fide consulimus, et ex promisso vestro per litteras tanquam debitum reposcimus.
|
http://viaf.org/viaf/213109960
|
[] | |||
Wibaldus Corbeiensis
| 287 |
EPISTOLA CCLXXXVII. WIBALDI ABBATIS AD H. MOGUNTINUM ARCHIEPISCOPUM. De solvendo matrimonio Folcuini de Sualemberg, ob uxoris dissimulatam infirmitatem. (Anno 1151.)
|
Reverendo Patri suo et domino H. sanctae Moguntinae Ecclesiae venerabili archiepiscopo, WIBALDUS Dei gratia Corbeiensis Ecclesiae servus, exiguas orationes et devotum servitium.
|
Referente domino Folcuino de Sualemberg didicimus, quod juxta sacerdotalis officii dignitatem erga ipsum et uxorem ejus districte justitiam custodiatis, et relicta carnis et sanguinis charitate, spiritum, qui libertatis est auctor et propagator, sequamini. Unde et nos gloriae vestrae plurimum in Domino congaudemus, quippe qui in hac causa nihil aliud quam veritatem diligimus, etsi quos offendimus, propter veritatem offendimus. Testatur siquidem praedictus Folcuinus, quod antequam eamdem uxorem suam desponsaverit, a quibusdam pro certo compertum habuerit, quod morbo caduco laboraret, et multorum ac religiosorum virorum testimonio se probare posse asserit, quod sibi eam copulare nollet, si veraciter tali infirmitate detineretur, et hoc parentibus puellae palam indicaverit. Novit autem eruditio vestra, quod cum in omni contractu fraus et dolus abesse debeat, praecipue in contrahendo, ubi fides et sacramentum spectatur, nullius doli debet esse supposita commistio. Quod si ita est, nulla regula constringi potest ad sequendum id, quod nec intendit, cum faceret, nec voluit, cum sentiret. Scienti legem loquimur, et non ignoranti, sub quo lapsus periculo et laicus et juvenis jam longo tempore versetur. Quod si ad partes nostras accesseritis, venire ad vestram celsitudinem pro eadem causa parati sumus.
|
http://viaf.org/viaf/213109960
|
[] | |||
Wibaldus Corbeiensis
| 288 |
EPISTOLA CCLXXXVIII. WIBALDI ABBATIS AD HENRICUM MINDENSEM EPISCOPUM. Scribit in gratiam Regenberni canonici, quem B. Mariae in Monte abbatissa vexabat. (Anno 1151.)
|
Reverendo in Christo Patri et domino H. sanctae Mindensis Ecclesiae venerabili episcopo et dilectis fratribus et dominis suis ejusdem Ecclesiae canonicis, frater WIBALDUS, Dei gratia Corbeiensis Ecclesiae servus, exiguas orationes et devotum servitium.
|
Veniens ad nos frater Regenbernus canonicus ecclesiae beatae Mariae in Monte, retulit nobis ex ordine, qualiter occasione cujusdam verbi praefatae ecclesiae abbatissa eum inordinate, quemadmodum nobis videtur, gravaverit, et praebendam suam ei interdixerit. Quia igitur in Ecclesia vestra coepimus esse pacis amatores et concordiae cooperatores, paternitatem vestram per fraternam charitatem, de qua plurimum apud vos confidimus, intime rogamus, et quantum licet, in Domino cohortamur, ut nullam dissensionem in Ecclesia vestra nasci et crescere sinatis, quia saepe fieri solet ut de minimis scintillis maxima oriantur incendia. Siquidem eruditioni vestrae brevi sermone satis suggestum est, quod quaedam saecularia jura confundi cum ecclesiasticis ac permisceri non possunt. Hoc ideo dicimus, quod praedictus clericus nec per hominagium canonicam suam potuit accipere, nec recusato hominagio amittere.
|
http://viaf.org/viaf/213109960
|
[] | |||
Wibaldus Corbeiensis
| 289 |
EPISTOLA CCLXXXIX. WIBALDI ABBATIS AD W. MINDENSIS ECCLESIAE PRAEPOSITUM MAJOREM. Scribit in gratiam Regenberni canonici. (Anno 1151.)
|
Frater WIBALDUS, Dei gratia id quod est in Ecclesia catholica, dilecto fratri et amico suo W. venerabili sanctae Mindensis Ecclesiae majori praeposito, benedictionem et vitam usque in saeculum.
|
Dilectionem vestram, de qua plurimum confidimus, intime rogamus, ut sicut proximis litteris nos admonere et cohortari curastis, quatenus ad pacem et concordiam Mindensis Ecclesiae in causa magistri Godeboldi laboraremus, ita nunc in causa Regenberni benigno adniti studio dignemini, ne quid in eum vel ipsius possessionem praeter jus et aequum admittatur. Siquidem ecclesiasticae possessiones saeculari jure non sunt omnimodo censendae, et sicut canonica clerici jure laico regulariter non accipitur, ita etiam nonnisi ordine canonico amittitur. Sapienti sat dictum est, quia de parvis odiorum fomentis maximae interdum inimicitiae et infiniti labores succrescunt.
|
http://viaf.org/viaf/213109960
|
[] | |||
Wibaldus Corbeiensis
| 290 |
EPISTOLA CCXC. H. DUCIS SAXONIAE ET BAVARIAE AD WIBALDUM ABBATEM. Rogat ut in curia Ratisbonensi adsit sibi coram rege. (Anno 1151.)
|
Domino WIBALDO venerabili Corbeiensis Ecclesiae abbati, H. Dei gratia dux Bawariae et Saxoniae ascendere in montem Domini et stare in loco sancto ejus.
|
Quoniam virtutis vestrae multa experimenta cognovimus, multum in benevolentia vestra confidimus. Hac itaque magna praecedente confidentia, quia Dominus et vera loquendi audaciam, eademque discrete proferendi vobis prae multis aliis contulit scientiam, vestram adimus obnixe deprecantes benevolentiam, quatenus in curia, quam rex secundo Idus Junii Ratisbonae celebrandam indixit, nobis assistatis, et quam, in nos det sententiam, audiatis. Pollicitus est enim, quod secundum justitiam vel principum consilia, qui ad curiam confluent, se nobis responsurum. Valete, et de integerrimae dilectionis affectu ex nostri parte sitis indubii. Dominum Theodericum de Rikelingen, filiosque ejus dilectioni vestrae commendamus, et ut eis benignus existatis, intime rogamus.
|
http://viaf.org/viaf/213109960
|
[] | |||
Wibaldus Corbeiensis
| 291 |
EPISTOLA CCXCI. WIBALDI ABBATIS AD EUGENIUM PAPAM III. Scribit in gratiam Regenberni canonici (Anno 1151.)
|
Reverendissimo Patri et domino EUGENIO, sanctae catholicae Ecclesiae uni et universali papae, frater WIBALDUS Dei et vestra gratia, id quod est in Ecclesia catholica dilectionem filii et obsequium servi.
|
Lator praesentium in Ecclesia quadam Mindensis episcopatus canonica sua per violentiam, ut ipse conqueritur, spoliatus est; cui ante appellationem suffragium reconciliationis conferre conati sumus, in quo cum nequaquam proficeret, tandem vestrae celsitudinis praesentiam appellavit, et suos adversarios determinata die ibidem auctoritate vestra invitavit. Unde sublimitatis vestrae pedibus devote animo advoluti, clementiam vestram, quantum nostrae parvitati conceditur, humiliter imploramus, ut causam ipsius pie audire dignemini, et ad sublevandas ipsius oppressiones, manum benignissimae defensionis extendere. Paternitatem vestram diu custodiat omnipotens Deus.
|
http://viaf.org/viaf/213109960
|
[] | |||
Wibaldus Corbeiensis
| 292 |
EPISTOLA CCXCII. WIBALDI ABBATIS AD A. COLONIENSEM PRAEPOSITUM, ETC. Gratias agit pro collatis beneficiis. (Anno 1151.)
|
Charissimo domino et amico suo A. venerabili sanctae Coloniensis Ecclesiae majori praeposito, regiae curiae cancellario, frater WIBALDUS, Dei gratia id quod est in Ecclesia catholica, salutem et benedictionem.
|
Mittetis nobis per praesentem puerum nostrum cindalia candida, ut mittere disposuistis: quae, cum rogaremus, non dedistis; cum non peteremus, obtulistis. Liberalitatem vestram et studium sensit status Stabulensis Ecclesiae, sensit penu nostrum, sensit mensa nostra, sensit marsupium nostrum, sensit stabulum nostrum, sed, ut capella nostra pauper et modica sentiret largitatem, munificentiam et liberalitatem vestram, neque Gallia, neque Germania, neque tota Graecia, neque Oriens adjuvare potuerunt. Nos tamen grati et memores sumus, et ab omni ingratitudine rebus et animo alieni, plurima nos accepisse, et aut nulla vel pauca retribuisse cognoscimus. Si aliqua innovata sunt in consilio domini nostri post recessum nostrum, nobis significare non gravemini.
|
http://viaf.org/viaf/213109960
|
[] | |||
Wibaldus Corbeiensis
| 293 |
EPISTOLA CCXCIII. WIBALDI ABBATIS AD SUOS STABULENSES. Anceps an duas adeo ab sese dissitas abbatias regere debeat, consilium ab eis petit quid in tanto sibi periculo sit agendum. (Anno 1151.)
|
Frater WIBALDUS Dei gratia id quod est in Ecclesia catholica, Roberto decano et caeteris Stabulensis Ecclesiae fratribus, spiritu consilii et fortitudinis abundare.
|
Deliberare cogimur de verbo et ad effectum perducere, quod saepe in conventu vestro tractasse nos vestra recolit fraternitas, videlicet, quod duobus monasteriis tam longe distantibus, tam amplae possessionis et familiae praeesse nequaquam sufficimus, licet a magistris Ecclesiarum et a domino nostro rege serenissimo clementer permittamur. Quanta enim malitia temporibus istis increverit, quando nec per ecclesiasticam nec per saecularem justitiam adjuvamur, miserabilis vexatio, quae quotidianis rapinis et incursionibus monasterium vestrum dissipat et affligit, experientiam vestram crudelibus documentis intelligere fecerunt. Sed, sicut ad regimen Corbeiensis monasterii praecipiti ambitione non declinavimus, sed post divinam per electionis canonicae titulum vocationem, vestra in omnibus auctoritate, consilio et ordinatione usi fuimus; ita nunc rerum difficultates et pericula sollicite pensantes, et tanto ponderi penitus succumbentes, ad consuetum vestri consilii oraculum refugimus, nullo modo dubitantes, quin hoc, quod in re tam ancipiti et a nostrae optionis capacitate tam remota nobis a vestrae fraternitatis unanimitate fuerit injunctum, a divina sit misericordia et dispensatione procuratum. Absit autem a pietate cordium vestrorum ut credatis nos in has cogitationes, aut ira impellente vel motu cogente, aut alicujus laboris suffugio suadente, repente incidisse, cum divina judicia in his multa mentis contritione formidemus, et hominum sententias et clamores nonnihil metuamus; et si nos duplicatae dignitatis gradus delectatio titillaret, palam tamen sit omnibus recte considerantibus, quod et morum et possessionum irreparabilia detrimenta in procuratione tam remotarum et tam grandium rerum quotidie suscipiamus. Exitus autem noster a vobis, qui visus est quibusdam perturbatus et repentinus, longe ante fuerat praevisus, et propter quasdam vociferationes, quae a Corbeiensi monasterio nos molestabant, necessarius, eum anima nostra turbata esset valde in rebus vestris, non propter verbi alicujus commotionem, sed propter totius terrae per caedes, per incendia, per rapinas, assiduam vastationem, et tacitam esse oportuit nostram egressionem propter afflicti populi reclamationes et retentiones importunas, et propter magnorum et multorum latronum omnia fere itinera obsidentium insidias. Valete, et in hac matris vestrae causa sancti Spiritus adsit vobis gratia.
|
http://viaf.org/viaf/213109960
|
[] | |||
Wibaldus Corbeiensis
| 294 |
EPISTOLA CCXCIV. WIBALDI ABBATIS AD H. STABULENSEM MONACHUM. Declarat rationes quae ipsum a retinenda abbatia Stabulensi deterrebant. (Anno 1151.)
|
Frater WIBALDUS dictus abbas, dilecto filio suo H. benedictionem
|
De statu imo de nutatione animi nostri certius ex litteris communibus valebis addiscere. Quae autem nos a regimine Stabulensis monasterii deterreant, licet ignorare non possis, breviter tamen tuae vigilantiae adnotabimus. In primis magna est ruina ordinis nostri, quam in tam multiplici rerum necessariarum defectu nos sublevare posse non confidimus. Porro, tanta est apud vos rerum tenuitas, et praebendae quotidianae defectus, ut etiamsi totum regnum firmissima pace fruetur, vix tamen valeret se Stabulensis Ecclesia sustentare. Advocati vestri peccatis facientibus non sunt pauperum defensores, sed crudelissimi vastatores, et libertatis vestrae inimicissimi insidiatores. Ministeriales vestri, qui maxime deberent Ecclesiam sustentare, conversi sunt in arcum pravum, et neque mandatis obtemperant, neque agriculturam, ubi ipsi villici sunt, exercere adjuvant, sed, quod deterius est, impediunt et vastant. A quibus detrimentis nulla fere Ecclesiae vestrae possessio aliena est, et maximae illae curtes vacuae et neglectae sunt, de quibus praecipua et praebendae supplementa capi solebant. Inter haec autem diurna flagella nullum nobis auxilium vel ab ecclesiastica vel a saeculari potestate. Non est itaque, si haec omnia diligenter considerata tabescere faciunt sicut araneam animam nostram, et de salute et nobis commissorum sollicitius cogitare. Qualiter vero nostra ordinatio in Corbeiensi ecclesia sit a domino papa Eugenio in civitate Meldensi confirmata, tu melius nosti, qui praesens eras, et nos absentes fuimus.
|
http://viaf.org/viaf/213109960
|
[] | |||
Wibaldus Corbeiensis
| 295 |
EPISTOLA CCXCV. STABULENSIUM MONACHORUM AD WIBALDUM ABBATEM. Dehortantur eum a dimittenda abbatia Stabulensi. (Anno 1151.)
|
Domino et Patri suo venerabili Stabulensi abbati WIBALDO frater R. cum omnibus Stabulensibus viriliter agere et confortari in Domino.
|
Acceptis, amantissime Pater, sinceritatis vestrae litteris, quae animi non commoti, sed futura praecaventis, non fluctuantis, sed tempora, mores et pondera rerum considerantis, intentionem aperiebant, ac per hoc deliberationis vestrae vias demonstrabant, appositus est nobis dolor super dolorem. Nam, cum simus in hoc constituti, ut cum non transierit apud nos unum vae, aliud et aliud superveniat: cum unus nuntiorum Job loquatur, et alius sine dilatione veniat: cum Deus noster opposuerit nubem sibi, ne oratio transeat, tum maxime viscerabiliter doluimus, cum nos, qui in oppressionibus nostris frequenter vestris consolationibus sublevari consuevimus, nunc demum in necessitate positos a vestrae paternitatis dulcedine pro quavis causa destitui debere intelleximus. Sed nunquam Liae vel Rachel datus est libellus repudii, nunquam bonus pastor viso lupo officium pastoris deseruit, sed et de manu speculatoris negligentis sanguis pereuntis requiritur: non debet pietas patris suos filios abdicare. Caeterum, si de retentione Corbeiensis abbatiae agitur, prima vocatio, prima sponsa respicienda potius est et tenenda. Nam et recolit prudentia vestra, quod quando tam litteris et petitione domini regis et principum, quam Corbeiensis Ecclesiae ad regimen ejusdem Ecclesiae vocabamini, praestitus estis potius a nobis quam datus ut emancipationem vel abrenuntiationem Stabulensis Ecclesiae nemo intelligeret. Quod, quia viva voce et scriptis tunc sufficienter quibuscunque significavimus, vos conventus et capituli nostri super hoc recognita sinceritate et veritate rei juste librata, nunquam ab animo Stabulensem Ecclesiam matrem vestram, educatricem vestram, sponsam vestram avellatis; nunquam fratrum vestrorum, filiorum vestrorum, non tam adoptionis quam uteri curam deseratis. Nec enim bonum est, ut qui divitiis Ecclesiae Corbeiensis secundum promissum adjuvari exspectabamus, ejus nunc occasione a vestrae paternitatis sollicitudine destitui debeamus. Spreta ergo omni tribulatione cordis, ad diligentes vos quantocius redite, et in necessitate multa constitutis cum Dei adjutorio exspectantibus vos consilii vestri manu praesentialiter subvenite.
|
http://viaf.org/viaf/213109960
|
[] | |||
Wibaldus Corbeiensis
| 296 |
EPISTOLA CCXCVI. HENRICI MONACHI STABULENSIS AD WIBALDUM ABBATEM. Ejusdem argumenti. (Anno 1151.)
|
Reverendissimo in Christo Patri suo et domino WIBALDO, Stabulensis Ecclesiae venerabili abbati, HENRICUS, quidquid Patri charissimo devotus filius.
|
Dignationis vestrae litteris diligenter perlectis, nihil, Pater charissime, in eis invenire ingenioli mei potuit tarditas, quod vel benignitatis vestrae prudentiam a nobis deterrere, vel mentis vestrae statum a Stabulensis Ecclesiae regimine digne perturbare valeat. Nam et ordinis incrementum et praebendae restaurationem, quandocunque ad haec apponere animum vestra curabit diligentia, ea vobis administrabit charitas, quae in ruinis Ecclesiae nostrae resarciendis absque graviori discrimine omnem benevolentiae vestrae semper administravit copiam. Ministerialium vero nostrorum negligentiam et advocatorum insolentiam, quam satis aluit vestra interdum a nobis absentatio, non parum reprimet, et quotidianus noster clamor et praesentiae vestrae diuturnior assiduitas: nam gutta cavat lapidem, non vi, sed saepe cadendo. Quid autem Meldis de ordinatione Corbeiensis Ecclesiae me praesente actum sit nescio: nam, si sapio, id, quod scio, nescio. Levius autem sopiri solent illa, quae sub specie pietatis ad paupertatem redeunt, quam ea quae sub nomine felicitatis tenuitatem summis divitiis commutare intendunt. Caeterum, Pater amantissime, ut ad ea quae fratribus in commune scripsistis, breviter respondeam, nullo modo paternitatis vestrae gubernatione, nulla ratione moderationis vestrae regimine carere volumus aut possumus, cum in hoc convenerimus, et fixum teneamus quod potius eo ipso modico thesauro, quod apud nos est, carere velimus, quam sub titulo alterius Ecclesiae personae vestrae regimen amittere. Quare, Pater, ea speciali confidentia, qua me semper filium vocare consuevistis, benignitatem vestram attente obsecro, ne nos super hoc verbo ultra perturbare intendatis, ne ruinam et desolationem loci, quem aedificastis, quod absit! oculis corporalibus in brevi videatis.
|
http://viaf.org/viaf/213109960
|
[] | |||
Wibaldus Corbeiensis
| 297 |
EPISTOLA CCXCVII. WIBALDI ABBATIS AD SUOS STABULENSES. Scribit eos in dando consilio nimis properasse, consulendos etiam fuisse Malmundarienses et alios vicinos, precesque ad Deum ante omnia adhiberi debuisse. (Anno 1151.)
|
Reverendis in Christo fratribus et dominis Roberto venerabili decano et caeteris Stabulensis Ecclesiae filiis, frater WIBALDUS, Dei gratia id quod est in Ecclesia catholica, magni consilii angelum.
|
Recognovimus in litteris, quas proxime ad nos vestra unanimitas direxit, vestrum illum circa nos incorruptum et inexpugnabilem affectum, quo nos a principio amplecti et confovere perseverastis, ut vere vos amicos dixerimus, qui permansistis mecum in tentationibus. Verum, fratres charissimi, dolemus vos nimium properasse in re tam difficili, tam ardua, tam necessaria, super qua universitatis vestrae consilium tanquam divinum responsum quaesivimus, ubi nec orationes praemissae, nec fratres Malmundarienses vocati, nec laici fideles et filii Ecclesiae sunt invitati, veremurque, ut pace omnium dictum sit, ne de cordibus vestris prophetetis, et nobis, quibus res est pro anima, parum provide consulatis. In retransitu enim nostro ad vos, ut de domino nostro rege taceamus, plurimum domini papae offensam metuimus: quibus neglectis et adversum nos commotis, parum vobis vel alicui prodesse possemus. Fundendae sunt igitur ad Deum preces cum omni humilitate et devotione, quaerendum est non solum universae Ecclesiae vestrae, sed etiam vicinarum consilium et suffragium, ut divina pietas talem vobis praestare dignetur pastorem, qui ex ejus dono possit sanare contritos corde, et alligare contritiones vestras. In eo autem quod scripsistis, quia nunquam bonus pastor, viso lupo, officium pastoris deseruit, recolere debet vestra prudentia quam multos, quam magnos, quam atroces lupos in regimine Stabulensis Ecclesiae his viginti annis, quibus ei servivimus, non absque periculo mortis et gravibus scandalis et opprobriis sustinuerimus, nec adhuc ferre detrectaremus, si eidem soli Ecclesiae ascripti essemus. Sed, cum in Corbeiensi Ecclesia lupi non desint, et pastoris sit necessaria tam prudentiae quam vigilantia, elegimus uni, vel, si sic expedit, neutri servire quam utrique incubando, neutri prodesse. Et, ut ad verba veteris historiae respondeamus, nullo modo credatis, quod amorem posterioris primae praeposuerimus, quae nec pro mandragoris Ruben nos ad priorem ingredi ad propagandam sobolem aequo animo patitur, sed in omnibus divinae bonitatis propositum per orationis et consilii vestri suffragium inquirimus. Spiritus sancti gratia dignetur illuminare corda vestra. Amen. Quanto majores pressuras Ecclesia vestra patitur, tanto magis indiget communi consilio, quia nihil temere aut praecipitanter hoc in negotio agere volumus, sed cum tanta maturitate consilii, ut et factum nostrum Creatori nostro placeat, et hominum recta judicia non offendat.
|
http://viaf.org/viaf/213109960
|
[] | |||
Wibaldus Corbeiensis
| 298 |
EPISTOLA CCXCVIII. WIBALDI ABBATIS AD HENRICUM MONACHUM STABULENSEM. Perseverat in voluntate abdicandae dignitatis abbatialis Stabulensis, optatque hac de re Dei beneplacitum agnoscere. (Anno 1151.)
|
Frater WIBALDUS dictus abbas, dilecto filio, HENRICO salutem et benedictionem.
|
Dolor capitis et invalitudo oculorum suadent nos eruditioni tuae brevius scribere quam vel tempus vel materia postulat, praecipue cum haec, quae scribimus, tam secreta sint, ut alienae manus uti non praesumamus adminiculo. Tacebimus nunc de bona spe, qua nos ad res difficiles, imo fere impossibiles ferendas et corrigendas benigna charitate cohortaris, et nos promovere tentas pietatis studio, ne illa etiam corporalibus oculis prolabi videamus, quae ad cultum divinae religionis in Stabulensi monasterio labore multo et sumptu aedificavimus, quae satius fuerat in animarum cultibus, quam in parietum nitore expensa fuisse. Ad illud respondebimus, quod scripsisti te nescire quid apud Meldas de ordinatione nostra in Corbeiensi Ecclesia sit actum. Ais enim, si sapio, id quod scio, nescio. Et subjungis, quid tibi levius et plausibilius videatur, non quid ordo postulet, quid regula doceat, quid obedientia poscat. Et illud quidem proverbium non est sumptum de lege, de Evangelio, de Apostolo, de doctrina ecclesiastica, gentile est, saeculare est, comicum est, personae est levis, et aut verbera vel aliquam incommoditatem fugere suadentis; non est de salute animarum, non est de dilectione Dei et proximi, non est de metu gehennae, non est de desiderio coelestis patriae. Nos juvenes ista te docuimus puerum, quando in his studiis ludentes tuam capacitatem instruebamus, ut Latina plane intelligeres et recte proferres, non ut falsa loquereris, aut vera contra Deum taceres. Nunc nostra schola hoc profitetur, hoc docet: Si sapis, id quod scis, scis; et id quod nescis, inquiris et discis in his duntaxat, quae ad religionem et cultum Dei et ad animarum salutem pertinent. Et ideo, fili charissime, sicut nobis, ita et tibi fugienda est inobedientia, ne in regimine alterius Ecclesiae vel nos simus admissi non per ostium, aut grex audiat vocem alieni, et pastor sit fur et invasor, grex autem seductus et praevaricator. Nos in quantum sapimus, id, quod scimus, scimus, videlicet quod dominus papa tam viva voce quam litteris de eodem verbo nobiscum egerit, et discere desideramus, quid in tam arduo negotio Deo nostro sit beneplacitum et saluti nostrae conveniens, et utrisque Ecclesiis, quibus jam non sufficimus deservire, proficuum, nec ab hominum veris judiciis abhorrens. Sed videmur tibi concupiscere divitias et paupertatem abhorrere. Mihi crede, in Domino fili, non est verum, sed Deum per viam obedientiae invenire satagimus, et ita relinquere alteram, ut alteri prodesse valeamus. Quod si non procedit, melius est utramque relinquere, quam in neutra proficere; magna res est, et a Deo petenda.
|
http://viaf.org/viaf/213109960
|
[] | |||
Wibaldus Corbeiensis
| 299 |
EPISTOLA CCXCIX. STABULENSIUM MONACHORUM AD WIBALDUM ABBATEM. Malmundariensium vota suis concordare eo in retinendo. (Anno 1151.)
|
Domino et Patri suo venerabili Stabulensi abbati WIBALDO, frater ROBERTUS et tota Stabulensis Ecclesiae congregatio, debitam subjectionem.
|
Sollicitudinis vestrae verbo accepto, fratres nostri Malmundarienses in nullo a nobis discrepant: nam idem sapimus omnes, et non sunt in nobis schismata, quod sinceritate paternitatis vestrae eo significamus attentius, quod nunquam a paternitate vestra divelli, quod a regiminis vestri moderatione nunquam recedere volumus. Quod autem laicis negotium hoc per nos non innotuit, ratio temporis poposcit, ne temerarie solito confidentius in nostra manus injicerent, ne fidei et constantiae nostrae in aliquo detrahere possent, ne itum vel reditum vestrum in se consistere jactitarent. Orationes autem ad Deum pro magnis et continuis pressuris nostris, et ut nobis pacem mentis et corporis cum spiritu consilii et fortitudinis tribuat, incessanter fundimus, in pace enim vestra nostra consistit. Unde iterum iterumque universitatis nostrae petit facies, ut fratrum, filiorum et amicorum vestrorum memores, Ecclesiae Stabulensi jam labenti, et pauperum vobis commissorum multimodis tribulationibus subveniatis, et in ultimo necessitatis articulo jam pene constitutis, consilii et auxilii manum non subtrahatis.
|
http://viaf.org/viaf/213109960
|
[] | |||
Wibaldus Corbeiensis
| 300 |
EPISTOLA CCC. HENRICI MONACHI STABULENSIS AD WIBALDUM ABBATEM. Ne obedientes filios pater optimus deserat. (Anno 1151.)
|
Reverendissimo in Christo Patri suo et domino WIBALDO venerabili Stabulensi abbati, HENRICUS quidquid Patri filius.
|
Licet, Pater amantissime, multiplices querelae et quotidianae vexationes pauperum nostrorum ita cor et animam meam amaritudinibus repleverint, ut vix alia verba, quam vae et vae in mente habeam, tamen pietatis vestrae sinceritati pauca scribere curavi, non quod eruditionem vestram, aut animum semper providum, semper alta sapientem instruere intendam, sed ut solita simplicitate filialem devotionem charissimo Patri semper exhibeam. Praetermittens itaque omnium quaestionum propositiones et argumentorum conclusiones, quae de scio et nescio contactae sunt, quantum capacitatis meae intelligere potest tarditas, non ordo poscit, non regula docet, non obedientia praecipit, non jus aut lex demonstrat, ut pater filios obedientes abdicet, ut mater filiis tempore necessitatis ubera subtrahat, ut bonus pastor oves congregatas alienis male dissipandas relinquat. Neque enim est contra salutem animarum sive contra dilectionem Dei et proximi, seu alienum a desiderio coelestis patriae praeesse et providere filiis, diligere et regere Ecclesiam, quam vobis commissam esse scitis, quae, etsi modo peccatis exigentibus flagellatur, potens est liberare eam Deus, qui locum, in quo sita est, ad serviendum sibi elegit ante saecula. Quare, Pater charissime, paupertate Ecclesiae nostrae, quae vos a prima fere aetate nutrivit, aluit et promovit, contentus, eam nequaquam deseratis, quia hoc secundum hominum justam aestimationem et vera judicia longe esset a paterna charitate, et secundum Deum, secundum Apostolum, secundum Christianam doctrinam alienum esset ab omni religionis pietate. Caeterum, quare ad consilium fratrum laici non sint admissi ex litteris conventus plenius intelligetis. Nequaquam arcana consilii nostri cum his participare volumus, qui semper contra nos sunt, qui semper nostra et vestra violenter diripiunt. Quod ergo ab Ecclesia vestra ex consilio actum est, sincere factum esse paternitatis vestrae intelligat prudentia.
|
http://viaf.org/viaf/213109960
|
[] | |||
Wibaldus Corbeiensis
| 301 |
EPISTOLA CCCI. HENRICI MONACHI STABULENSIS AD WIBALDUM ABBATEM. Iterum deprecatur ne dignitatem abbatialem Stabulensis monasterii abjiciat. (Anno 1151.)
|
Charissimo domino suo WIBALDO venerabili Stabulensi abbati, humilis HENRICUS obedientiam, subjectionem ac devotionem.
|
Decreveram, Pater charissime, digitum ponere ori meo, ut qui nescio loqui, saltem ut tacere noverim, incipiam discere. Sed prae oculis habeo, quanta in auro, argento, et genimis variisque ornatibus ecclesiae nostrae contulistis, quam honestis et utilibus aedificiis eam promovistis, quamque integras possessiones ejus et fundos non solum custodistis, verum etiam ab antecessoribus vestris male distractas recollegistis et auxistis, dum etiam reminiscor, quantum honestatis, disciplinae ac sollicitudinis, imitabilisque exempli circa vos perspexerim; ad ultimum vero, quod maxime cor meum tangit, quam pie ab infantia me collegistis, quam misericorditer habuistis, quam clementer educastis, assumo, cogente pietate, imo multa impellente necessitate, fiduciam, non erubesco jam humilis et indoctus excelsum principem et disertissimum convenire oratorem. Quare nos, clementissime, vestra deserit mansuetudo? quare gregem multis ecce lupis expositum vestra solers derelinquit pastoralitas? quid in nobis paternitati vestrae displicuit, quia primo quidem per me nudis verbis, modo autem semel et iterum litteris et efficacibus nuntiis Ecclesiam vestram sollicitastis, imo turbastis, consilium de demissione alterius abbatiae postulantes, et emissionem a nostra, quasi altera plus religionis et ordinis habeat, violenter, ut intelligimus exigentes? An ignorat vestra prudentia, quia de nobis a nobis electus, apud nos investitus, apud nos consecratus, inter nos et super nos sine perpetuo fructu sexdecim annis conversatus, quasi nuper vocationi Corbeiensium, petitioni regis et principum abbas noster et pastor praestitus estis potius quam datus? Quare de tam atroci negotio nostro non alterius ab alienis et extraneis nos quaerere consilium decernitis, cum penes nos firmum non dimittendi vos consilium habeamus? Quis hoc magnanimitati vestrae imposuit, ut Ecclesiam, quae vos ab adolescentia educavit, assumpsit et dilatavit, deserere cupientes, ei Ecclesiae, cui praestitus estis, benedictionem nostram non sine supplantatione infundatis? Cesset, quaeso, domine, cesset hujus vestrae sollicitudinis intentio; cesset pietas vestra suos filios tam crudeliter velle abjicere, qui, ut breviter dictum sit, vagi et exsules decreverunt mori potius, quam vos, dum vixeritis, Patrem et dominum non habere. Haec me, pater, scripsisse fides coegit, charitas persuasit, sed, sicut forte modum excessi, verba ad tantum principem impudenter et inculte proferendo, vestra mihi eruditio ignoscat, et ut in veritate dicta sunt, simpliciter ac fideliter accipiat. De caetero Deus omnipotens vos custodiat, consiliumque vestrae ad nos celcris reversionis vobis dirigat.
|
http://viaf.org/viaf/213109960
|
[] | |||
Wibaldus Corbeiensis
| 302 |
EPISTOLA CCCII. CORBEIENSIUM MONACHORUM AD WIBALDUM ABBATEM. Ne ad praesens abbatiam Stabulensium abdicet. (Anno 1151.)
|
Charissimo domino suo et Patri WIBALDO venerabili Corbeiensis Ecclesiae abbati, conventus ejusdem Ecclesiae debitam obedientiam.
|
Transmisimus ad sinceritatem vestram priorem nostrum et camerarium, eisque imposuimus vestrae paternitati suggerenda quaedam verba ex communi deliberatione capituli nostri, quae vobis quidem adhuc nobiscum posito suggessisse debueramus, sed consueto humanae naturae errore neglexeramus. Non dedignetur ergo pietas vestra adhuc clementer ea attendere, et solita benignitate suscipere. Interpellavimus sanctitatem vestram, cum adhuc nobis praesens essetis, de relinquenda Stabulensi abbatia, hoc modis omnibus desiderantes, ut jugiter apud nos essetis, et de aliis occupationibus expeditus nostris necessitatibus quietius et tranquillius providere possetis. Considerata autem iniquitate praesentium temporum, audita etiam tribulatione et incommoditate fratrum nostrorum Stabulensium, liquido animadvertimus quod nostra petitio non esset congrua ad statum praesentis temporis, nec sine maximo detrimento suo illa Ecclesia posset a vobis hoc tempore relinqui. Ea propter nostram petitionem de relinquenda illa Ecclesia in vestro arbitrio ponimus, tempusque relinquendi eam et opportunitatem ad nos transmigrandi in vestra discretione et voluntate dimittimus. Si qua alia capitula vestrae mansuetudini inconvenienter proposuimus, sicut praesenti facere debuimus, pedibus vestris provoluti paternitati vestrae satisfacimus, et ut ea de corde clementer dimittatis, humiliter obsecramus. Proxima transacta Dominica, praepositus in capitulo denuntiavit quod ab eadem in quatuor septimanas panem et potum congregationi ministraret, postmodum vero nec haberet nec ministraret. Quia ergo alium procuratorem, praeposito nobis necessaria non dante, praeter vos non habemus, omnem curam nostram de hoc verbo in vos projicimus, et ut curam habeatis de nobis tanquam omni solatio destituti paternitatem vestram rogamus.
|
http://viaf.org/viaf/213109960
|
[] | |||
Wibaldus Corbeiensis
| 303 |
EPISTOLA CCCIII. WIBALDI ABBATIS AD H. CORBEIENSEM MONACHUM. Priorem eum monasterii Corbeiensis instituit. (Anno 1151.)
|
Frater WIBALDUS Dei gratia, id quod est in Ecclesia catholica, dilecto filio H. salutem et benedictionem.
|
Iniquo tempore, frater, te priorem ordinavimus, et hoc praedecessorem tuum longo tempore amovere distulimus, quoniam in palam erat neminem alium posse ordinari, in quem nostrae charitatis assensus accederet. Remansisti nunc in medio solus, graviorem postmodum sarcinam laturus, cum nos decedere oportuerit. Siquidem aut cedendum erit multitudinis ambitioni cum magno justitiae et Ecclesiae detrimento, aut resistendum parvis suffragiis et maximo periculo. Quid de causa nostra in curia sit actum, tam ex litteris domini nostri regis ad conventum missis, quam ex viva legatorum nostrorum voce plenius poteritis addiscere. Dominus rex curiam in Pascha Spirae celebrabit, et in octava ei occurrere apud Bopardam jussi sumus, descensuri cum eo usque in Ulterius-Trajectum, nec speramus nos ab eo posse recedere ante octavam Pentecostes, etiamsi impetrare poterimus, ne secum usque Ratisbonam transeamus. Nunc igitur diligentia tua nobis celerrime renuntiabit, utrum praepositus administrare fratribus suis intendat, aut officium praepositurae abdicare. Non est enim nostri propositi detrimentum sustinere in eo, in quo ipse fructum susceperit, et quando cessabit administrare, cesset et villicare, cum plane videamus publicam substantiam privatis et immoderatis sumptibus exstirpari. Verumtamen, utcunque ipse se gerat, si defectum fecerit, tua industria sumptis de thesauro Ecclesiae pignoribus, necessaria fratribus sollicite providebit. Rescribe nobis de cunctis sollicite, et quid comes Hermannus postea de Corbeiensi Ecclesia tractaverit, et quid ad litteras domini regis ad praesens respondeat.
|
http://viaf.org/viaf/213109960
|
[] | |||
Wibaldus Corbeiensis
| 304 |
EPISTOLA CCCIV. H. PRIORIS ET CONVENTUS CORBEIENSIS MONASTERII AD WIBALDUM ABBATEM. Conqueruntur de praeposito monasterii, qui vitae necessaria ipsis denegabat. (Anno 1151.)
|
Reverendo in Christo Patri et domino WIBALDO Corbeiensi abbati, frater H. prior et conventus Corbeiensis Ecclesiae devotas orationes et debitam obedientiam.
|
Sicut in litteris vestris universitati nostrae injunxeratis, ut cum praeposito nostro conveniremus, ut absque defectu necessaria nobis administraret, facere studuimus; sed nihil promovere potuimus, ipso defectum suum praetendente, et nobis ut necessaria ministraret insistentibus. Denique, inter eum et nos usque eo res processit, post multas denuntiationes, quibus defuturum nobis panem et potum denuntiaverat, quod tandem in diebus Rogationum et in ipsa sancta die Ascensionis Domini nos absque potu et statim sequenti proximo Sabbato absque pane simul et potu, quod nunquam Corbeiae factum credimus, nos dereliquit. Cum ergo ipsa die sedentes ad mensam secundum ordinem et consuetudinem nostram, consuetam alimoniam exspectaremus, nec ab eo quidquam acciperemus, impasti surreximus, et Deum secundum ordinem nostrum euntes ad ecclesiam cum psalmo benediximus. Statim igitur in unum congregati, quid facto opus esset in commune consuluimus, et ut vestrae paternitati hanc necessitatem celeriter insinuaremus, inter nos convenimus. Interim autem fratri A. camerario nostro, licet invito et multum renitenti, hanc curam injunximus, ut donec redeat nuntius noster a vobis, panem et potum undecunque possit, mutuo acceptum nobis provideat, et argentum, quod ad sarcophagum hoc anno deputaveramus, in pignore accepit. Quoniam igitur imminentem nobis necessitatem videtis, obsecramus nobis dilectam paterni tatem vestram, ut quantocius reditum vestrum ad nos acceleretis, ut de instanti periculo nos et Ecclesiam eripiatis, quod sine praesentia vestra evadere non possumus.
|
http://viaf.org/viaf/213109960
|
[] | |||
Wibaldus Corbeiensis
| 305 |
EPISTOLA CCCV. WIBALDI ABBATIS AD SUOS CORBEIENSES. Laudat eorum in tolerando rerum necessariarum defectu patientiam, excusatque se quod tam cito ad eos redire nequeat. (Anno 1151.)
|
Frater WIBALDUS, Dei gratia Corbeiensis abbas, H. priori Corbeiensis Ecclesiae fratribus et filiis benedictionem et vitam usque in saeculum.
|
Quod tanti et tam enormes defectus tempore hoc in Ecclesia Corbeiensis contigerint, praecordialiter, Deo teste, dolemus; sed magno rerum turbine deprehensi, nullum effectum bonae voluntatis nostrae operibus demonstrare possumus. Sed unum in tantis malis nostrae miseriae solatium divina pietas providit, quod vos haec incommoda, tam inordinata, tam inaudita, quae nunquam ante hac Corbeiensi Ecclesiae accidisse credimus, patienter et aequo animo supportatis, neque absentiam nostram, quae vestris utilitatibus officere putatur, acerbo reprehensionis verbo fatigatis. In quo nostram sollicitudinem arctissima vobis charitate obnoxiam ita devincitis, ut nullus de caetero labor sit, nulla injuria, quam pro vestra dilectione et communi justitia subire et ferre pro viribus recusemus. Caeterum, fratres charissimi, reditum nostrum ad vos accelerare prohibet non solum Stabulensis Ecclesiae, verum etiam totius Lotharingiae concussio et eversio, quae utique nostra patria est, quae nos genuit, educavit et provexit, quam prohibente domino nostro rege ac multis principibus regni deserere, et ad vos tam animo quam corpore migrare non est nobis concessum, quamvis extremae impietatis esset parentem in tantis cruciatibus positam abhorrere et fugere, ad cujus pacem reformandam, ultra facultatis nostrae captum sex fere septimanis, quibus cum domino nostro rege fuimus, ardenter institimus; sed peccatis facientibus et cuncta in pravum trahentibus, nihil proficere potuimus. Verumtamen, si in his proximis decem diebus nulla pax finitiva vel per inducias intercesserit, de totius terrae salute desperandum erit. Attamen modis quibuscunque poterimus, efficere conabimur, ut non longe post festum Barnabae apostoli, aut ipsi ad vos transeamus, aut tales nuntios dirigamus, qui vestris opportunitatibus certo providere possint consilio, cum non ignoret vestra eruditio quam difficile sit hoc tempore et nostrae domui, quae ultra claustralem modum sumptuosa est, et toti monasterio providere. Interim charitati vestrae injungimus ut studio prioris vestri et fratris A. camerarii vestri sic omnia pro tempore ordinentur, ut et fratribus non desint alimenta, nec divina inter vos cessent obsequia.
|
http://viaf.org/viaf/213109960
|
[] | |||
Wibaldus Corbeiensis
| 306 |
EPISTOLA CCCVI. CONRADI IMPERATORIS AD EUGENIUM PAPAM. Ut Herimanni Trajectensis episcopi electionem confirmet, et comitem de Ara ab excommunicatione absolvat. (Anno 1151.)
|
Dilectissimo Patri suo EUGENIO sanctae Romanae Ecclesiae summo pontifici Conradus, Dei gratia Romanorum rex et semper augustus, filialem per omnia dilectionem et debitam in Domino reverentiam.
|
Vacante Trajectensi episcopatu post discessum piae memoriae Hariberti episcopi, etc. Vide in Eugenio III ad an. 1153, post Regesta ipsius.
|
http://viaf.org/viaf/213109960
|
[] | |||
Wibaldus Corbeiensis
| 307 |
EPISTOLA CCCVII. WIBALDI ABBATIS AD B. LEODIENSEM ARCHIDIACONUM. Excusat se a colloquio Hoiensi. (Anno 1151.)
|
Dilecto fratri et amico suo B. sanctae Leodiensis Ecclesiae venerabili archidiacono, frater WIBALDUS Dei gratia id quod est in Ecclesia catholica, benedictionem et dilectionem.
|
Frater noster, quem ad vos miseramus ad explorandum propositum domini nostri episcopi, et ad intelligendam de pace universitatis vestrae voluntatem, tardius ad nos rediit, quam opportunitatis ordo et rerum ratio exposceret. Cum igitur propter longiorem moram ejus de colloquio apud Hoium futuro desperavissemus, conversi ad curam corporis, sanguinem minuimus paulo antequam idem frater noster reverteretur. Excusatam itaque habeat vestra discretio nostram valitudinem, nec ullo modo in corde suo recipiat, quod propter privatas odiorum inimicitias pacem terrae et publicum statum turbari velimus et evertere. Neque enim mores nostros ita instituit et formavit illa vestra doctrix et domina rerum divinarum et humanarum magistra et educatrix philosophia, ut ob causae singularis titulum bona communia deseramus. Divina enim philosophia dicit: Beati pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur, et beati pedes pacem portantes. Humana philosophia non contempsit etiam capitales inimicos in consortium magistratus ob reipublicae salutem adsciscere. Et quoniam tyrannos jam in insaniam versos esse comperimus, vestra industria cum omni humilitate et placiditate animi efficere curabit, ne spes pacis abrumpatur, et efferate ad arma concurratur. Etenim, post hoc triduum, viribus recuperatis, nec personae nec rebus parcendum fore in animum duximus: quatenus pax et tranquillitas populo Christiano per nos peccatores, si divinitati ita complacuit, procuretur. Alias autem quae proprie ad nos et Ecclesiam nostram spectant, non minore studio repetemus.
|
http://viaf.org/viaf/213109960
|
[] | |||
Wibaldus Corbeiensis
| 308 |
EPISTOLA CCCVIII. WIBALDI ABBATIS AD FRATRES GLADBACENSES. Suum eis consilium et auxilium offert, et de illatis eis a ministerialibus injuriis. (Anno 1151.)
|
Reverendis in Christo fratribus Gladebacensis Ecclesiae monachis, frater WIBALDUS, Dei gratia id quod est in Ecclesia catholica, benedictionem et vitam usque in saeculum.
|
Duplex nos ratio ad vestrae dilectionis et charitatis affectum provocat, videlicet quod unius ordinis habitus et religionis nomine fruimur, et unius ejusdemque patroni intercessione gloriamur, videlicet beati Viti martyris, cujus nos, quamvis indigni, Deo tamen sic ordinante, vicarii existimus, cujus ut patrocinio sublevemur, et fidem congrua devotione sectemur, confidentissime exspectamus. Quapropter, fratres charissimi, omnem nostri affectus charitatem vestrae fraternitati exponimus, et ut de nostri consilii et auxilii adjutorio omnimodis confidatis, prompta animi voluntate offerimus, scituri quod in cunctis, quibus secundum Deum poterimus, opportuni pro nostra facultate assistemus. De eo autem verbo, quo tam nos quam omnes catholicae Ecclesiae filios interpellastis, gementes et supplices respondemus, quod filii matris nostrae puguant adversum nos, et mirum, atque mirabile esse poterit toto mundo, cui vel quibus ministeriales vestri respondere habeant: si vobis, quibus ministrare, servire et obtemperare debent, non respondent, cum totum quod sunt vel esse possunt, vestrum sit, et tam in eorum personas quam substantias potestas tam legibus quam canonibus vobis et monasterio vestro attributa sit. Si de causa capituli et peremptoria, vel de possessionis titulo ageretur, advocatis utique saecularibus tanquam in causa saeculari opus haberetis. Verum, cum de injuria, de damno illato agitur, non solum hi qui jure proprietario vestro monasterio pertinent, sed etiam omne hominum genus, ut nostrae quidem parvitatis fert sententia, respondere et satisfacere vobis juxta legum tramitem non posset contradicere. In qua praesumptione vestrorum ministerialium dilecti confratris et coabbatis nostri culpanda est, ut pace ipsius dicamus, vigilantia, qui non ascendit ex adverso, nec opponit murum pro domo Israel, sed permittit, ut vulgo dicitur, scabella in scamna ascendere. Otio enim vacant, et ideo vociferantur, et volunt matrem et dominam suam pedibus in luto conculcare, et cum de rebus Ecclesiae alantur, impinguati, incrassati, dilatati recalcitrant. De caetero de nostris orationibus et intimo servitio plurimum tam in hac quam in omni causa confidere debetis.
|
http://viaf.org/viaf/213109960
|
[] | |||
Wibaldus Corbeiensis
| 309 |
EPISTOLA CCCIX. HENRICI EPISCOPI LEODIENSIS AD EUGENIUM PAPAM III. Petit confirmari electionem Arnoldi Coloniensis archiepiscopi. (Anno 1151.)
|
Reverendo Patri suo et domino EUGENIO, summo et universali sanctae Romanae Ecclesiae pontifici, H., Dei gratia Leodiensis Ecclesiae humilis minister, tam devotam quam debitam totius subjectionis obedientiam, et promptum ac fidele in omnibus obsequium.
|
Post decessum bonae memoriae A. Coloniensis archiepiscopi, Vide in Eugenio inter epistolas variorum ad ipsum.
|
http://viaf.org/viaf/213109960
|
[] | |||
Wibaldus Corbeiensis
| 310 |
EPISTOLA CCCX. ECCLESIAE COLONIENSIS AD EUGENIUM PAPAM III. De electione Arnoldi majoris ecclesiae S. Petri praepositi in archiepiscopum Coloniensem. (Anno 1151.)
|
Reverendissimo Patri suo et domino EUGENIO, sanctae Romanae Ecclesiae summo pontifici, W. decanus, archidiaconi, abbates, praepositi, clerus, honorati et universus populus Coloniensis Ecclesiae, tam devotam quam debitam totius dilectionis ac subjectionis obedientiam.
|
Excellentiae vestrae notitiam praeterisse non credimus, quod mater nostra Coloniensis Ecclesia, etc. Vide ubi supra.
|
http://viaf.org/viaf/213109960
|
[] | |||
Wibaldus Corbeiensis
| 311 |
EPISTOLA CCCXI. WIBALDI ABBATIS AD ARNOLDUM ELECTUM COLONIENSEM. Fausta omnia illi optat. (Anno 1151.)
|
Reverendissimo Patri suo et domino A., sanctae Coloniensis Ecclesiae venerabili electo antistiti, frater WIBALDUS, Dei gratia id quod est in Ecclesia, exiguas orationes et devotum servitium.
|
Non sumus de schola Pythagorae, ut auditores nostros in verba nostra jurare cogamus. Licebit itaque vobis de scriptura nostra imminuere, demere et adjicere sine ingenii nostri acerba offensione. Unusquisque enim in suo sensu abundat. Deum, quem nec spatia locorum, nec intervalla temporum ab his, quos tuetur, abjungunt, nos et fratres nostri, vestri utique pro vestris beneficiis famuli, suppliciter exoramus, ut viam vestram gratia sua praecedente dirigat, et subsequente comitari dignetur, ut de actu et incolumitate vestra secundum misericordiae suae praesidia gaudeatis.
|
http://viaf.org/viaf/213109960
|
[] | |||
Wibaldus Corbeiensis
| 312 |
EPISTOLA CCCXII. CONRADI IMPERATORIS AD HENRICUM ARCHIEPISCOPUM MOGUNTINUM. Arguit eum quod electum Coloniensem electioni suae necdum assentientem, praepositura de Lempurch privaverit. (Anno 1151.)
|
CONRADUS, Dei gratia Romanorum rex, H., venerabili Moguntiensi archiepiscopo gratiam suam et omne bonum.
|
Rogaveramus experientiam tuam per litteras nostras et mandata plusquam tertio, ut quod juris tui esse cognoscitur in praepositura de Lempurch, ad nostrae voluntatis ac petitionis nutum in spe fidelis retributionis ordinares, opportuno scilicet tempore, quando hoc fieri sacrae leges non prohiberent. Tu vero petitionem nostram non solum non exaudisti, verum etiam Ecclesiae Coloniensis electum, necdum eidem vocationi consentientem, contra canonica instituta possessione sua nudasti. Siquidem cum adhuc detrectet onus ad ferendum suscipere, et rem omnem distulerit usque ad praesentiam et auctoritatem domini papae, amoveri a gradu inferiori non debuit, qui altiorem conscendere formidavit. Et cum examinatio praecedat consecrationem, removeri quidam a summi sacerdotii officio possunt, qui tamen alias Ecclesiae oeconomias recte administrare possunt. Proinde, prudentiam tuam attente monendo rogamus, ut factum tuum, quod canonicae doctrinae regulam transgreditur, celeri ac discreta mutatione corrigas, et cum eadem praepositura rite vacaverit, petitionem nostram exaudire non abnuas: universa enim quae a nobis habet, illibata ei usque ad consecrationem conservabimus.
|
http://viaf.org/viaf/213109960
|
[] | |||
Wibaldus Corbeiensis
| 313 |
EPISTOLA CCCXIII. CONRADI IMPERATORIS AD EUGENIUM PAPAM III. De electione Arnoldi archiepiscopi Coloniensis, quam petit confirmari. (Anno 1151.)
|
Dilectissimo in Christo Patri suo EUGENIO, sanctae Romanae Ecclesiae summo pontifici, CONRADUS, Dei gratia Romanorum rex et semper augustus, filialem per omnia dilectionem et debitam in Domino reverentiam.
|
Coloniensis Ecclesia, quae sui magnitudine ac decore omnes fere Germaniae et Galliae praeeminebat Ecclesias, ad tantam et pastorum suorum negligentia calamitatem deciderat, etc. Vide in Eugenio inter epist. variorum ad ipsum.
|
http://viaf.org/viaf/213109960
|
[] | |||
Wibaldus Corbeiensis
| 314 |
EPISTOLA CCCXIV. ARNOLDI AD WIBALDUM ABBATEM. Clerum, honoratos et ministeriales ejus ad papam iter retardare, donec pax omnino firmetur. (Anno 1151.)
|
Domino WIBALDO, Dei gratia venerabili Stabulensi abbati, ARNOLDUS, eadem gratia quidquid est, salutem et promptum ac fidele in omnibus obsequium.
|
Grates debitas celsitudini vestrae dicimus, pro eo quod vestrae prudentiae experientiam modis omnibus nostro honori accommodam sentimus. Quid virtus Altissimi, sine qua nihil validum, nobis praesentibus in Westphalia et in conterminio Saxoniae operata sit, ipse rerum eventus et rumor satis cognitus vobis intimabit. Praeterea, clerus, honorati, et ministeriales pacem adhuc teneram ac novellam facile per nostram absentiam turbari timentes, iter nostrum ad dominum papam cum magna precum instantia ad praesens differri persuaserunt, donec ad plenum solidata pax etiam post nostrum discessum nulla turbetur tempestate malorum. Ubi et quando nos videre et de negotiis nostris nobiscum agere velitis, nobis significate.
|
http://viaf.org/viaf/213109960
|
[] | |||
Wibaldus Corbeiensis
| 315 |
EPISTOLA CCCXV. WIBALDI ABBATIS AD ARNOLDUM ELECTUM COLONIENSEM. Laetatur de rebus ejus prosperis. De pace cum episcopo Leodiensi facienda. Hortatur ut iter Romanum non differat, et legatos sedis apostolicae Coloniam transeuntes suscipiat honorifice. (Anno 1151.)
|
Reverendissimo Patri suo et domino ARNOLDO, sanctae Coloniensis Ecclesiae venerabili electo, frater WIBALDUS, Dei gratia id quod est in Ecclesia catholica, exiguas orationes et devotum servitium
|
Quod res vestrae prosperis successibus, Deo eas augente, provehuntur, et pax a nobis diu desiderata per vestram industriam, compressa latronum audacia, reformatur, duplex nobis laetitiae exstat materia, tum quia nostris temporibus, qui jam fere a bonis desperavimus, haec fiunt, tum quia ab experientia vestra, quam a longis retro temporibus diligere et laudibus ornare studuimus, haec fiunt. Sed positis nobis in nostra veteri nemorum solitudine, rarius haec gaudiorum vota ad notitiam perveniunt. Eadem die qua frater Hillinus ad nos a vobis rediens pervenit, venerunt ad nos plures de religiosis abbatibus Leodiensis episcopatus prope monasterium nostrum orantes enixius ut, omissa interim injuria, quam tum a domino Leodiensi episcopo, tum a comite Namurcensi et operibus et verbis gravem frequenter accepimus, de pace inter ipsos componenda tractaremus, et quia dominus episcopus in vicinio erat, pollicentes tam honestis viris operam nostram, pro eodem verbo pariter convenimus. Itaque ex ipsius beneplacito dies usque in proximum Sabbatum praefixa est, quando religiosi et sapientes viri de toto episcopatu conveniant, et ad pacem terrae, si ita summae Divinitati complacuit, omne studium et diligentiam adhibeant. Quia igitur rebus publicis ad praesens impliciti sumus, de nostro ad vestram praesentiam adventu, sicut mandastis, certum vobis in instanti responsum reddere non possumus. Super hoc autem, quod nobis vestra celsitudo notificare dignata est, quod universalis Ecclesiae vestrae consilio iter vestrum ad dominum papam hoc tempore distulistis, nihil contra niti vel obviare praesumimus, cum rerum eventus eorum commoda respiciat, qui sunt sententiae auctores. Verumtamen, quia unusquisque in suo sensu abundat, nobis, qui frequenter horribilibus periculis jactati sumus, et praecipue periculis in falsis fratribus, cum de summa dignitatis obtinendae agitur, nihil satis festinari posse videtur, quoniam cum ad ardua tenditur, non solum regressus, sed etiam mora non immerito formidatur. Paternae siquidem regulae et sanctissimis diffinita consiliis vetant sedem metropolitanam ultra trium mensium spatium viduatam manere, quod vestram eruditionem plenius recognoscere non ignoramus. Praeterea, legati Romanae Ecclesiae ad has partes veniunt, causam Trajectensis electionis terminaturi, et videat Ecclesia vestra, cujus vos consilium sequi condecet, qualiter in urbe vestra iidem legati in hoc rerum statu suscipiantur, et ad eamdem litem decidendam sicut decet Romanam et Coloniensem Ecclesiam et vestrae personae dignitatem teneantur. Circa festum beati Bartholomaei apostoli versus Saxoniam nos transituros speramus, et ubi tunc vestrae discretioni placuerit, vobis colloqui et subservire parati erimus.
|
http://viaf.org/viaf/213109960
|
[] | |||
Wibaldus Corbeiensis
| 316 |
EPISTOLA CCCXVI. CONRADI IMPERATORIS AD WIBALDUM ABBATEM Mandat ut Herbipolim ad principum colloquium statuto termino conveniat. (Anno 1151.)
|
CONRADUS, Dei gratia Romanorum rex, WIBALDO Corbeiensi abbati gratiam suam et omne bonum.
|
Discretioni tuae volumus esse cognitum, quod octava die post Nativitatem sanctae Mariae nonnulli principum nostro se conspectui praesentabunt apud Herbipolim, de negotiis Ecclesiae et regni et de nostra expeditione nobiscum tractaturi. In quibus et tua opus habemus praesentia, utpote cum quo familiarius et plenius singula intendimus pertractare. Per praesentia igitur scripta sollicitudini tuae mandamus, quatenus omni dilatione et occasione postposita, in termino supra memorato, modico comitatu contentus, nostro te conspectui repraesentes.
|
http://viaf.org/viaf/213109960
|
[] | |||
Wibaldus Corbeiensis
| 317 |
EPISTOLA CCCXVII. HERIBERTI CAPELLANI AD HENRICUM PRIOREM CORBEIENSEM. Ut litteras regis sine mora Wibaldo transmittat. (Anno 1151.)
|
Domino HENRICO venerabili priori Corbeiensis Ecclesiae, HERIBERTUS capellanus servitium suum.
|
Sollicitudini vestrae arctius injungere praesumo, ut litteras domini regis domino abbati sine mora transmittatis, quia pro magnis et etiam privatis negotiis ad curiam vocatur.
|
http://viaf.org/viaf/213109960
|
[] | |||
Wibaldus Corbeiensis
| 318 |
EPISTOLA CCCXVIII. SUENONIS REGIS DANIAE AD CONRADUM IMPERATOREM. Gratias agit pro beneficiis, oratque ut se protegere pergat. (Anno 1151.)
|
CONRADO, Dei gratia Romano imperatori glorioso et semper augusto, SUENO, ejusdem nutu Danorum rex, filialem dilectionem et debitam subjectionem.
|
Impensi beneficii haud immemor, paternitatis vestrae clementiae semper gratias agimus, omniumque remuneratorem Deum jugiter exoramus, ut ubi nostrae parvitatis vicissitudo defecerit, summa sua misericordia retribuere dignetur. Serenitatis autem vestrae experta dulcedo accipiat, quoniam in vestra majestate manutentionis nostrae anchoram a primaevae juventutis flore fiximus, et immutabiliter esse fixam post Deum semper exoptamus, eique vita comite decenter . . . usque desideramus. Convenit igitur paternitati vestrae filii honori providere, et, si qui ad nostri destructionem emerserint, eorum temeritatem compescere. Curiae autem decorem et desiderabilem celsitudinis vestrae vultum videre cupientes, intime precamur, quatenus et locum ad eundi commodum, et tempus apparatus idoneum designetis, et securum ducatum nobis procuretis. His vero amicis nostris fidelibus, videlicet domino Bremensi archiepiscopo et O. marchioni legationem nostram commisimus, ut ducis insidias declinaremus. Valete et principes vestros ad Slavorum depressionem excitate, et super his quae digna videntur rescribite.
|
http://viaf.org/viaf/213109960
|
[] | |||
Wibaldus Corbeiensis
| 319 |
EPISTOLA CCCXIX. KANUTI REGIS DANIAE AD CONRADUM IMPERATOREM. Privatus regno ad ipsum confugit. (Anno 1151.)
|
CONRADO Dei gratia Romanorum imperatori augusto, KANUTUS rex Danorum salutem.
|
Quoniam vos Rex regum ad hoc constituit, et unum ex multis elegit, nominisque sui gloria decoravit, ut Pater justitiae filiusque pacis fieretis, merito debetis in omnibus justitiam corroborare, et injuste afflictis solatia adhibere. Privati igitur non solum regno, verum etiam patrimonio, Christo et vobis conquerimur ut, justitia dictante, nobis exsulibus condescendatis et compatiamini. Ad imperium enim Romanum expulsi confugimus, quia ibi consilium et auxilium invenire speravimus. Vestram itaque regiam potestatem suppliciter exoramus quod nobis subveniatis, et pro vestro honore nobiscum paterne agatis, et quae injuste amisimus, gladii vestri severitate rehabeamus. Nos vero vestra praecepta in omnibus velut filii constanter sequemur.
|
http://viaf.org/viaf/213109960
|
[] | |||
Wibaldus Corbeiensis
| 320 |
EPISTOLA CCCXX. WIBALDI ABBATIS AD MANUELEM IMPERATOREM CONSTANTINOPOLITANUM. Conradum imperatorem parare expeditionem in Siculum (Anno 1151.)
|
Inclyto triumpnatori ac serenissimo dominatori glorioso ac sacratissimo imperatori Graecorum et Romaniae MANUELI excelso, sublimi, Porphyrogenito, WIBALDUS, Dei gratia duorum nobilium monasteriorum abbas, Stabulensis scilicet et Corbeiae, devotum et perpetuum in Domino famulatum, et assiduas ad Deum orationes.
|
Largitori omnium bonorum Deo infinitas gratiarum actiones referimus, qui vestrae mansuetudini dignatus est inspirare, ut nostrae parvitati scribere, et de vestrae voluntatis nutu significare dignaremini. Facimus itaque quod jussistis, et humilibus atque assiduis precibus Dei omnipotentis clementiam cum nobis commissis fratribus exorare studemus, ut tam vestrae celsitudini quam domino meo fratri vestro Conrado Romanorum imperatori augusto sanitatem et incolumitatem et de inimicis victoriam conferre dignetur, et dilatet atque magnificet imperia vestra super omnia regna orbis terrarum, sicut priscis temporibus fuisse per historias veterum cognoscuntur. Hortamur etiam et continuis monitis suggerimus ut praecelsus et gloriosissimus imperator noster amicitiam et societatem vestram fideliter ac firmiter conservet, et omnia vetrae majestati promissa sine ulla diminutione compleat. In quo proposito ipse felicissimus princeps cum magna mentis constantia perseverans ordinat viriliter expeditionem suam ad partes Siciliae et Apuliae contra communem hostem utriusque imperii. Inde est quod, mediante praeterito mense Septembre, apud civitatem Herbipolim quosdam principes imperii sui evocavit, ubi etiam convenerunt Coloniensis archiepiscopus, Bremensis archiepiscopus, Halverstadiensis episcopus, Licensis episcopus, Bavembergensis episcopus, Mersburgensis episcopus, Herbipolensis episcopus, Argentinensis episcopus, Wormatiensis episcopus, Pragensis episcopus et legati diversorum episcoporum ac principum, et de laicis principibus convenerunt marchio de Witin, marchio de Brandebourg, Palatinus comes de Bavaria, comes de Wincenburch in Saxonia, praefectus urbis Moguntiae, praefectus urbis Herbipolis, praefectus urbis Bavemberch, et alii multi comites, honorati et nobiles, qui omnes cum magna voluntatis hilaritate, fide data et juramento praestito promiserunt, quod ad eamdem expeditionem cum omni virtute et potentia militiae suae venient et prosequentur. Nos quoque in eadem expeditione cum nostra militia Domino nostro famulantes, sanctissimam faciem vestram et permaximi imperii vestri decorem videre, Deo praestante, merebimur. Munificentiae imperiali gratias referimus, quod benedictionem vestram nobis adhuc ignotis transmisistis.
|
http://viaf.org/viaf/213109960
|
[] | |||
Wibaldus Corbeiensis
| 321 |
EPISTOLA CCCXXI. IMPERATORIS CONSTANTINOPOLITANI AD WIBALDUM ABBATEM. Offert Conrado imperatori vires suas adversus Siculum. (Anno 1151.)
|
Imperiale ad pretiosissimum ABAN monasterii Stabulensis.
|
Pretiosissime abba monasterii Stabul., imperium meum cum didicisset a multis in te florentem virtutem, quomodoque in honorem certas praenobilissimi regis Romae praedilectissimique fratris et cognati imperii mei, et in utilitatem Christianorum, magnam devotionem et affectionem erga tuam pretiositatem obtinet, et orationem ejus invocat perpepetue. Vult igitur imperium meum, quod rursus etiam tua pretiositas laboret in honorem praenobilissimi regis. Nunquam enim inveniet meliorem adjutorem in servitium contra Siculum et in caetera servitia sua. Vult autem et imperium meum ut etiam per scripturas tuae pretiositatis doceatur sospitatem ipsius. Magnam enim affectionem habet imperium meum in tuam pretiositatem, ex quo certe cognovit florentem in te virtutem. Missa est Abadon servata magna civitate mense Martio indictione XIV + missum est tibi examitum megalo . . . gmon diplarion album +.
|
http://viaf.org/viaf/213109960
|
[] | |||
Wibaldus Corbeiensis
| 322 |
EPISTOLA CCCXXII. CONRADI AD ROMANOS Significat eis proximum suum in Italiam adventum, interimque legatos ad eo mittit. (Anno 1151.)
|
CONRADUS, Dei gratia Romanorum rex et semper augustus praefecto Urbis, consulibus, capitaneis et omni populo Romano tam minoribus quam majoribus, gratiam suam et bonam voluntatem.
|
Post reditum nostrum a Jerosolymitana expeditione, litteras universitatis vestrae frequenter accepimus, in quibus continebatur, quanto fidei ac devotionis studio pro personae nostrae dignitate provehenda et imperii Romani statu reformando indefessis animis decertetis. Et licet epistolarum . . . tantis rebus, quas perferebant impares viderentur, pergratum tamen habuimus, vestram benevolentiam ex coepto tenore procedentem imperiali retributione honorare decrevimus. Proinde a vestra prudentia, sicut oportuit, decenter invitati, expeditionem Italicam et adventum nostrum ad Urbem magno cum principum nostrorum favore, et totius militiae alacritate efficaciter ordinavimus, primo quidem in celebri curia Ratisbonae, secundo in civitate Herbipoli, firmato deinceps proposito nostro, ut ad caeteras regni nostri partes celerius accedentes, pace per misericordiam Dei ubique firmata, ad res et urbes Italiae pacandas et firmandas sic transeamus, ut tam fidelibus quam rebellibus poenam, Deo adjutore, retribuere valeamus. Ea propter mittimus ad universitatis vestrae experientiam legatos nostros viros utique illustres ac moderatos, Arnoldum videlicet nostrae curiae cancellarium Coloniensis, electum archiepiscopum, et Wibaldum Corbeiensem abbatem, et Henricum notarium imperio nostro fidelissimos ac familiarissimos, ut per eos voluntatis nostrae et consilii certitudinem addicatis. Quocirca industriae vestrae attente mandando committimus, quatenus eosdem legatos nostros pro nostra reverentia et Urbis disciplina honeste suscipiatis, et ab ipsis tanquam ab ore nostro, quae in hoc temporis statu agenda sunt, accipiatis, et eos honorifice et commode, quo itineris res postulat, perducatis.
|
http://viaf.org/viaf/213109960
|
[] | |||
Wibaldus Corbeiensis
| 323 |
EPISTOLA CCCXXIII. CONRADI IMPERATORIS AD EUGENIUM PAPAM III. Expeditionem Italicam pro Ecclesiae utilitate se parare significat, commendatque Bremensem archiepiscopum et Wibaldum abbatem. (Anno 1151.)
|
Charissimo in Christo Patri suo EUGENIO sanctae Romanae Ecclesiae summo pontifici, CONRADUS, Dei gratia Romanorum rex et semper augustus, filialem per omnia dilectionem et debitam in Domino reverentiam.
|
Sicut paternitatis vestrae benevolentiam in omnibus nostris nostrorumque negotiis saepe et nunc experti sumus, etc. Vide in Eugenio, inter epistolas diversorum.
|
http://viaf.org/viaf/213109960
|
[] | |||
Wibaldus Corbeiensis
| 324 |
EPISTOLA CCCXXIV. CONRADI IMPERATORIS AD PISANOS. De sua in Italiam expeditione adversus Siculum. (Anno 1151.)
|
CONRADUS, Dei gratia Romanorum rex et semper augustus, consulibus, capitaneis, et universo populo Pisano, tam minoribus quam majoribus, gratiam suam et bonam voluntatem.
|
Post reditum nostrum a Jerosolymitana expeditione, omnem animi nostri intentionem converteramus, ut absque morae prolixioris interventu, ad res Italiae ordinandas et pacandas ingrederemur. Inde fuit, quod legatos excellentissimi fratris nostri Graecorum imperatoris ad universitatem vestram direximus, de fide et constantia vestra plurimum confidentes, quatenus ipsorum industria, et vestra potenti virtute, hostis utriusque imperii usque ad adventum nostrum sine intermissione bellicis incursibus quassaretur. Decet itaque patriae principem grates ac benevolentiam rependere his, qui ad tam egregium opus peragendum animo et opere imparati non fuerunt, quibus illis non immerito poena acerbior, qui tantos reipublicae provectus demoliri tentaverunt. Sed ardentissimum nostrae voluntatis studium manus divina, quam nemo mortalium potuit evadere, immissa coelitus infirmitate aliquandiu repressit, sed recuperata per eumdem misericordissimum Deum sospitate, transacto sacrae Pentecostes festo, generalem curiam apud Ratisbonam celebrantes, expeditionem nostram regio more versus Italiam cum magno principum favore et totius militiae alacritate indiximus. Similiter et apud Herbipolim, mediante mense Septembre, factum est; ita deinceps, firmato mentis proposito, ut ad omnes regni nobis a Deo concessi partes celerius accedentes, et pace per Dei gratiam ubique firmata, sic ad Urbem, et ad vos pervenire valeamus, ut tam bene merentibus praemia, quam rebellibus poenam rependere debeamus. Ad hujus rei evidentem notitiam atque certitudinem faciendam, direximus praesentes legatos nostros, viros utique illustres ac nobis inter principes nostros familiarissimos, Arnoldum videlicet Coloniensis Ecclesiae venerabilem archiepiscopum, Wibaldum Stabulensem et Corbeiensem abbatem, Henricum curiae nostrae notarium, ad reverendum Patrem nostrum papam Eugenium et ad urbem Romam, necnon ad caeteras urbes Italiae. Quos venientes ad urbem vestram, quae semper ab initio in pace et in bello terra marique imperii Romani consuevit esse domicilium, honorifice, ut vestra probitas consuevit, suscipiatis, et tam de militum, quam de navium numero, quas in expeditionem Siciliae ob perpetuam felicis remunerationis mercedem exhibebitis, per illorum notitiam nos certos efficiatis. Porro de verbo, quod de inimicorum vestrorum sempiterna humiliatione nobis per legatos nostros, scilicet Constantiensem et Basiliensem episcopos, atque marchionem de Monteferrato suggessistis, preces vestras exauditas esse sciatis; et quidquid super hoc praedicti nuntii nostri vobis confirmaverint, nos esse observaturos non dubitetis, scientes quod inimicis vestris inimici sumus, et odientes vos affligemus.
|
http://viaf.org/viaf/213109960
|
[] | |||
Wibaldus Corbeiensis
| 325 |
EPISTOLA CCCXXV. ARNOLDI COLONIENSIS ARCHIEPISCOPI AD WIBALDUM ABBATEM. Orat ipsum ut exspectet, simul ad imperatorem reversuri. (Anno 1151.)
|
Domino WIBALDO, Dei gratia venerabili Corbeiensi abbati, A. Dei patientia quidquid est, salutem et obsequium.
|
Non parum nos conturbavit quod sic inopinato nos deserere, et infecto quodammodo negotio domini regis, nec nobiscum redire, nec ad ipsum finem vestrae legationis vultis differre. Quod quia et nobis et vobis indecens, et domino nostro regi, qui vestrum exspectat reditum, omnino est inutile et indecorum, monemus et intime rogamus antiquam illam vestram dilectionem, quam nos nunquam scindi cupimus, quatenus sicut nos unquam dilexistis, tum ob nostri obsequii, tum vestrae honestatis, tum regiae reverentiae intuitum, per diem crastinum nostrum velitis praestolari adventum, et sine mora et sine digressionis dispendio ad locum unde movimus, et ad dominum nostrum regem cum gaudio et dilectione nobiscum remeare. Parati enim eramus et jam ocreas induere, et vos adire, quia Lucenses, sicut praedixeratis, solis verbis nos lactaverant, et ecce nuntius cum litteris vestris advenit, et statim eum equos ascendere paravimus, consules cum magna precum instantia nos detinuerunt. Rogamus itaque et iterum rogamus ut, domini nostri regis memor, cras nos per diem exspectetis.
|
http://viaf.org/viaf/213109960
|
[] | |||
Wibaldus Corbeiensis
| 326 |
EPISTOLA CCCXXVI. EUGENII PAPAE III AD COLONIENSES. Arnoldum archiepiscopum propria manu consecratum ac pallio decoratum eis remittit, praecipiens ut ei obediant, etc. (Anno 1151.)
|
EUGENIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis GU. praeposito, F. decano, archidiaconibus, prioribus et universo clero ac populo Coloniensis Ecclesiae, salutem et apostolicam benedictionem.
|
Venientem ad apostolicae sedis clementiam, etc. Vide in Eugenio.
|
http://viaf.org/viaf/213109960
|
[] | |||
Wibaldus Corbeiensis
| 327 |
EPISTOLA CCCXXVII. EUGENII PAPAE AD CONRADUM IMPERATOREM. Legatos ipsius honorifice suscepisse, ac ipsius votis in omnibus obsecundasse. (Anno 1152).
|
Dominus papa EUGENIUS Romanorum regi CONRADO.
|
Quanto saepius de incolumitatis tuae statu et bona voluntate, etc. Vide in Eugenio.
|
http://viaf.org/viaf/213109960
|
[] | |||
Wibaldus Corbeiensis
| 328 |
EPISTOLA CCCXXVIII. EUGENII PAPAE III AD LEODIENSEM EPISCOPUM. Ut comites de Los et de Monte-Acuto ablata Stabulensi monasterio restituere compellat. (Anno 1152.)
|
Dominus papa EUGENIUS HENRICO Leodiensi episcopo.
|
Ad eorum subventum, etc. Vide in Eugenio.
|
http://viaf.org/viaf/213109960
|
[] | |||
Wibaldus Corbeiensis
| 329 |
EPISTOLA CCCXXIX. GREGORII ET JACOBI CARDINALIUM AD HENRICUM LEODIENSEM EPISCOPUM. Ut illatas Stabulensi monasterio injurias a comite Namurcensi resarciri curet. (Anno 1152.)
|
Leodiensi episcopo HENRICO GREGORIUS Sancti Angeli, et JACOBUS Sanctae Mariae diaconi cardinales salutem.
|
Ubi mandatum et auctoritas praecedit apostolica, securius maxime apud amicum scribere et preces amicas possumus et debemus interserere. Inde est quod nos dilectioni vestrae scribentes, accurate mandamus, amicabiliter obsecrantes, ut cum dilectissimus noster Wibaldus abbas Stabulensis in illo eventu bellicae altercationis inter vos et Namurcensem multa, imo infinita per militiam vestram perdiderit, et Ecclesia ejus in multis et magnis damnum irrecuperabile sustinuerit, prudentia et discretio vestra sic adversus eum per condignam recompensationem gerat et habeat, quatenus alter cum altero unum et idem, quod fuit et esse competit, inseparabiliter permaneat, et postmodum ad nos verbum hujus rei sine sua emendatione non redeat.
|
http://viaf.org/viaf/213109960
|
[] | |||
Wibaldus Corbeiensis
| 330 |
EPISTOLA CCCXXX. EUGENII PAPAE AD M. ARCHIEPISCOPUM BREMENSEM. Ut ablata a suis parochianis Kaminatensi coenobio praedia restitui curet. (Anno 1152.)
|
Dominus papa EUGENIUS H. Bremensi archiepiscopo.
|
Ex conquestione dilecti filii nostri Wibaldi Corbeiensis abbatis accepimus, etc. Vide in Eugenio.
|
http://viaf.org/viaf/213109960
|
[] | |||
Wibaldus Corbeiensis
| 331 |
EPISTOLA CCCXXXI. EJUSDEM AD HENRICUM ARCHIEPISCOPUM MOGUNTINUM. Ut ablata Corbeiensi monasterio a suis parochianis restitui procuret. (Anno 1152.)
|
Idem HENRICO Moguntino archiepiscopo.
|
Unumquemque propriis manere contentum, etc. Vide ibid.
|
http://viaf.org/viaf/213109960
|
[] | |||
Wibaldus Corbeiensis
| 332 |
EPISTOLA CCCXXXII. EUGENII PAPAE III AD BERNARDUM EPISCOPUM PATHERBURNENSEM. Ut a Vitikindo ablata Corbeiensi monasterio restitui sub anathematis districtione compellat. (Anno 1152.)
|
Dominus papa EUGENIUS BERNARDO Patherburnensi episcopo.
|
Veniens ad nostram praesentiam, etc. Vide ibid.
|
http://viaf.org/viaf/213109960
|
[] | |||
Wibaldus Corbeiensis
| 333 |
EPISTOLA CCCXXXIII. EJUSDEM HERMANNO TRAJECTENSI EPISCOPO. Ut praedia Corbeiensis monasterii in sua dioecesi sita conservet. (Anno 1152.)
|
Idem papa HERMANNO Trajectensi episcopo.
|
Officii nos admonet et hortatur auctoritas, etc. Vide ibid.
|
http://viaf.org/viaf/213109960
|
[] | |||
Wibaldus Corbeiensis
| 334 |
EPISTOLA CCCXXXIV. EUGENII PAPAE III AD ULRICUM EPISCOPUM HALBERSTADIENSEM. Ut parochianos suos Corbeiensibus fratribus molestos compescat. (Anno 1152.)
|
EUGENIUS papa ULRICO Halberstadiensi episcopo.
|
Suscepti regiminis nos hortatur auctoritas, etc. Vide ibid.
|
http://viaf.org/viaf/213109960
|
[] | |||
Wibaldus Corbeiensis
| 335 |
EPISTOLA CCCXXXV. EUGENII PAPAE III AD HENRICUM DUCEM SAXONIAE. Commendat ipsi Wibaldum Corbeiensem abbatem. (Anno 1152.)
|
Papa EUGENIUS HENRICO illustri duci Saxorum.
|
Inter praecipua facta virorum potentium, etc. vide ibid.
|
http://viaf.org/viaf/213109960
|
[] | |||
Wibaldus Corbeiensis
| 336 |
EPISTOLA CCCXXXVI. EUGENII PAPAE III AD FERDENSEM EPISCOPUM. Conqueritur quod frater ipsius et alii ejus parochiani bona Kaminatensis monasterii invadant. (Anno 1152.)
|
Idem papa Ferdensi episcopo.
|
Si universalis Ecclesiae curam, etc. Vide ibid.
|
http://viaf.org/viaf/213109960
|
[] | |||
Wibaldus Corbeiensis
| 337 |
EPISTOLA CCCXXXVII. EUGENII PAPAE III EPISCOPO MINDENSI. Ut Corbeiensi monasterio benefacere pergat. (Anno 1152.)
|
Idem papa Mindensi episcopo.
|
Gratum nobis est et acceptum, etc. Vide in Eugenio.
|
http://viaf.org/viaf/213109960
|
[] | |||
Wibaldus Corbeiensis
| 338 |
EPISTOLA CCCXXXVIII. EUGENII PAPAE III AD ABBATEM LUNENBURGENSEM. Henricum Corbeiensem abbatem depositum officio suo non fuisse restitutum. (Anno 1152.)
|
Idem papa abbati de Lunenburch.
|
Dilectioni tuae notum fieri volumus, etc. Vide ibid.
|
http://viaf.org/viaf/213109960
|
[] | |||
Wibaldus Corbeiensis
| 339 |
EPISTOLA CCCXXXIX. EUGENII PAPAE III AD PRAELATOS ET COMITES AC BARONES. Ut Conrado imperatori in expeditione Italica adsint. (Anno 1152.)
|
EUGENIUS episcopus, servus servorum Dei, venerabilibus fratribus archiepiscopis, episcopis, dilectis filiis comitibus et baronibus per Alemanniam constitutis, salutem et apostolicam benedictionem.
|
Sicut a rectore Deo, etc. Vide ibid.
|
http://viaf.org/viaf/213109960
|
[] | |||
Wibaldus Corbeiensis
| 340 |
EPISTOLA CCCXL. WIBALDI ABBATIS AD SUOS CORBEIENSES. Suum ex legatione Romana reditum significat, ac mortem imperatoris, cui solemnes exsequias celebrari mandat. (Anno 1152.)
|
Frater WIBALDUS Dei gratia id quod est in Ecclesia catholica, dilectis in Christo filiis et fratribus H. venerabili priori et caeteris Corbeiensis Ecclesiae filiis, benedictionem et vitam usque in saeculum.
|
Dei omnipotentis gratia vias nostras comitante, et orationibus vestris iter nostrum prosequentibus, sani incolumes a domino papa et ab Urbe pro legatione regia, quam susceperamus, usque Coloniam reversi sumus, in omni negotio, quod nobis injunctum est, cum gratia et benignitate plenam efficaciam reportantes. Sicut enim rerum ipsarum consequentia manifestabit, in omni petitione nostra tam privatarum quam publicarum rerum clementer exauditi sumus, ita ut neque in privilegiis, neque in epistolis pro nostra opportunitate impetrandis ullam difficultatem sustinuerimus. Sed haec omnia pro voto adepta gaudia amaricavit obitus serenissimi domini nostri Romanorum regis inclyti, cujus transitus, licet non immerito universitatis vestrae animos commoverit, non tamen graviori concussione perturbare debet, quia potens est Deus Corbeiensem Ecclesiam in suae dignitatis statu conservare et nostrae personae vilitatem usquequaque non deserere. Cujus clementissimi domini nostri exsequias ut solemni ac regio more celebretis devotissime, charitati omnium injungimus. Sed cur dominum dicimus eum, in quo semper plusquam paternae pietatis viscera persensimus? Filiis enim suis nos in omni excellentiae gradu non postposuit, germanis suis licet in altissimo principatus culmine constitutis, saepenumero anteposuit. Universa nobis sanctae pietatis et officia et nomina ab ipsius sacratissimo pectore manabant. Nunc inter dolorem amissi tam excellentis, tam amici principis, inter sollicitudinem futurae de regno suo ordinationis, ea nos praecipue cura tenet attentius, ut vestrae fraternitati sine querela ab officialibus vestris administretur. Declinavimus paululum ad Stabulensem Ecclesiam, ut cum eam fuerimus consolati, ad vos liberius et diutius mansuri brevi elapso tempore revertamur. Universitati autem vestrae notum esse volumus quod dominus Heinricus, qui monasterio vestro aliquando praefuit, ordinem sacerdotii, a quo depositus fuerat, a domino papa non recepit, super cujus rei assertione nos litteras ejusdem domini papae accepimus.
|
http://viaf.org/viaf/213109960
|
[] | |||
Wibaldus Corbeiensis
| 341 |
EPISTOLA CCCXLI. WIBALDI ABBATIS AD STEPHANUM EPISCOPUM METENSEM. Ut negotium de electione abbatis Walciodorensis differat, donec novus eligatur rex Romanorum. (Anno 1152.)
|
Reverendo in Christo Patri suo STEPHANO sanctae Metensis Ecclesiae venerabili episcopo, frater WIBALDUS, Dei gratia id quod est in Ecclesia catholica, exiguas orationes et devotum servitium.
|
Audisse credimus excellentiam vestram, quod felicis memoriae dominus quondam noster inclytus Romanorum rex Conradus nos ad dominum papam et ad urbem Romam pro rebus regni agendis transmiserat, sed ante reditum nostrum, domino nostro Walciodorense abbate viam universae carnis ingresso, orta est dissensio inter monachos Walciodorenses et Hasterienses super electione futuri abbatis, pro qua controversia terminanda, vos eisdem monachis locum et diem praefixisse intelleximus. Et quoniam mandata domini papae adhuc in manibus habemus, discretionis vestrae pedibus animo advoluti, benignitatem vestram intime rogamus, ut pro reverentia ejusdem domini papae agere cum eis differatis, donec ordinato per omnipotentis Dei misericordiam novo rege, pro cujus electione principes regni crebra jam inter se habent colloquia, et nos pro recenti legatione Italiae abesse non permittunt, eidem causae interesse possimus. Nec enim matris nostrae Walciodorensis Ecclesiae labores negligere debemus aut volumus, quin ei in omni necessitate sua, salva dignitatis vestrae reverentia, et sanctae Metensis ecclesiae honore, subservire parati sumus.
|
http://viaf.org/viaf/213109960
|
[] | |||
Wibaldus Corbeiensis
| 342 |
EPISTOLA CCCXLII. WIBALDI ABBATIS AD WALCIODORENSES. Condolet eis ob mortem abbatis, mittitque privilegium quod eis ab Eugenio papa obtinuerat, cum exemplo litterarum suarum ad episcopum Metensem et ad Hasterienses. (Anno 1152.)
|
Frater WIBALDUS, Dei gratia id quod est in Ecclesia catholica, dilectis in Christo fratribus suis universis Walciodorensis Ecclesiae filiis, benedictionem et vitam usque in saeculum.
|
Audito per famam obitu reverendi Patris nostri, plurimum propter multiplices Ecclesiae vestrae labores, quos in rerum novitate futuros formidamus, animo vobis condoluimus, et praecipue cum de verbo electionis vestrae intelleximus, quae universitati vestrae nullam omnino utilitatem afferre poterit, et personae nostrae aliquantulum derogabit. Scire autem volumus dilectionem vestram, quod ad praesens in negotiis regni laborantes, usque Stabulaus pervenire non potuimus, sed ordinato nobis per omnipotentis Dei gratiam novo rege, et a publicis occupationibus paulo liberiores, necessitati vestrae assistere parati erimus, non quidem pro electionis verbo, sed pro fraternitatis debito. Interim vero ad consolationem vestram misimus vobis privilegium, quod a domino et Patre nostro papa Eugenio Ecclesiae vestrae obtinuimus. Misimus etiam vobis litteras nostras, quas domino Metensi episcopo pro eadem causa transmittimus, monentes industriam vestram, ut eas sub omni celeritate ad ipsum perferri faciatis. Quarum exemplum cum exemplo illarum, quas Hasteriensibus transmisimus, vobis videndum destinare curavimus, quas amicis vestris et religiosis viris, et praecipue coabbatibus nostris ostendi volumus.
|
http://viaf.org/viaf/213109960
|
[] | |||
Wibaldus Corbeiensis
| 343 |
EPISTOLA CCCXLIII. WIBALDI ABBATIS AD HASTERIENSES. Ut de controversia quae ipsos inter et Walciodorenses erat, agere differant, donec facta imperatoris electione ad ipsos veniat. (Anno 1152.)
|
Frater WIBALDUS Dei gratia id quod est in Ecclesia catholica, dilectis in Christo Patribus J. venerabili priori, et caeteris Hasteriensis Ecclesiae filiis, benedictionem et vitam usque in saeculum.
|
Audito per famam obitu reverendi Patris nostri, plurimum propter multiplices Ecclesiae vestrae labores, quos in rerum novitate futuros formidamus, animo vobis condoluimus, et praecipue cum de verbo dissensionis vestrae intelleximus, quae universitati vestrae plurimum nocebit, et personae nostrae scandalum generabit. Et quoniam mandata domini papae, ad quem missi fuimus adhuc in manibus habemus, et principes regni nostri nos ad colloquium suum, ubi de ordinatione futuri regis agetur, per litteras evocaverunt, pedibus universitatis vestrae animo advoluti, fraternitati vestrae intime supplicamus, ut pro domini papae, in cujus legatione sumus, reverentia, et pro nostro perpetuo servitio obtinendo agere de ista controversia differatis, donec ad vos, Deo ducente, pervenientes, consilio abbatum videlicet Gemblacensis, Florinensis, Lobiensis, Floreffiensis, Maloniensis ea quae sunt ad pacem inter vos et fratres nostros Walciodorenses loqui et agere valeamus. Non enim credat discretio vestra, quod aliquid in eadem causa quaeramus, quod meum sit, sed quae Jesu Christi, et matrem nostram Walciodorensem Ecclesiam violari et imminui non debemus pati aut possumus, etiamsi omnem substantiam, quam possidere cernimur, pro eadem causa expendere haberemus.
|
http://viaf.org/viaf/213109960
|
[] | |||
Wibaldus Corbeiensis
| 344 |
EPISTOLA CCCXLIV. WIBALDI ABBATIS AD EUGENIUM PAPAM III. De morte Conradi imperatoris et electione Friderici, deque eam subsecutis circa expeditionem Italicam. (Anno 1152.)
|
Reverendo Patri suo et domino EUGENIO divina gratia uni et universali papae, frater ille vester Dei et vestra gratia, id quod est in Ecclesia catholica, seipsum in fide et veritate.
|
Ecce, venerande Pater, quod verebar accidit, et ob hoc quasi divino et praescio spiritu cum essem apud vos, non dissimulavi neque silui suggerens et contestans, ut pacem populi Romani, si honesta et tuta esse posset, sine dilatione reciperetis. Etsi casum hunc, de quo non immerito dolemus, minime praesentiebamus, quadam tamen praesensione futurorum angebamur, ne forte spes vestra, quam de expeditione futura conceperatis aliquo rerum eventu vacillaret. Multa enim quae legimus, et audivimus, et vidimus inter Urbis reverendos pontifices et imperatores facta et dicta non indebita nos sollicitudine terrebant, et licet discreta eruditio vestra de omni statu Teutonici regni plenius impraesentiarum doceatur, tum per litteras gloriosi filii vestri et domini nostri Frederici Romanorum regis invictissimi, tum etiam per scripta devotorum filiorum vestrorum quorumdam videlicet episcoporum, tamen devotio nostra circa vos et sacrosanctam matrem nostram Romanam Ecclesiam languere non debuit, quin celsitudinem vestram de rebus ad vos maxime pertinentibus aliqua ex parte praemoneremus. Etenim unusquisque in suo sensu abundat. Pervenientibus nobis Spiram in reditu a vobis occurrit nobis fama omni auditu horribilior, omni furia terribilior, quod videlicet tertia ante illam die de hac vita migrasset dulcissimus ac devotissimus filius vester serenissimus quondam Romanorum rex Conradus. Dubitare non oportet aut quaerere sinceritatem vestram quantus dolor animos nostros pervaserit de amissione tam clementis, tam misericordis circa nos principis, de metu futurae in imperio mutationis. Enavigavimus ita summa cum celeritate Coloniam, ut tanto esset Coloniensis ad providendum reipublicae cautior ac liberior, quanto esset inter suos ab omni turbulentae conventionis impetu securior. Coeperunt deinde summi principum sese per nuntios et litteras de habendo inter se colloquio pro regni ordinatione sollicitare, sicque factum est, ut cum pauci admodum crederentur venturi, maxima tamen optimatum multitudo 17 die post obitum praedicti magnifici principis in oppidum Frankenevort convenerit. Itaque concurrentibus omnium votis, imo ut verius dictum sit, praecurrere certantibus singulorum desideriis, electus est cum summo universorum assensu is, qui nunc rerum potitur Fridericus dux antea Sueviae et pari et eadem alacritate et admiratione quinta postmodum die unctione sacra pontificium in solio regni more majorum Aquisgrani sublimatus est. Salva sane in omnibus divinae omnipotentiae reverentia, quae operabatur in cordibus hominum ad inclinandum eorum voluntates quocunque vellet, in hac tam incredibili tam celeri concordia trahebat sua quemque voluntas. Multorum vox erat in ipsa impositione diadematis expeditionem Italicam, quam patruus ejus strenue ordinaverat, ipse firmaret ac perficeret. Sequenti vero die tam Coloniensis quam episcoporum, qui illic aderant, consilium et exhortatio erat, ut eamdem militiae sacramentis acceptis expeditionem Italicam ad propulsandas apostolicae sedis injurias promoveret; sed laici principes simplici fortasse animo studiose suggerebant, non oportere in hac rerum novitate tam gravi sponsione principem devinciri, ne improbitas rebellantium de ipsius celeri egressu certa, in extremam dementiae audaciam prorumperet; decere etiam ut vocatus a vobis potius quam sponte sua veniret. Ita de facili labor in quietem permutatus est. Et quidem cor regis in manu Dei est, et pro subjectorum meritis, quo placet, convertit illud. Hoc ideo dicimus, quod princeps noster nondum, ut credimus, annorum triginta, fuit antehac ingenio acer, consilio promptus, bello felix, rerum arduarum et gloriae appetens, injuriae omnino impatiens, affabilis ac liberalis, et splendide disertus juxta idioma linguae suae. Augeat in eo Deus omnium virtutum nutrimenta, ut faciat judicium et justitiam in terra, et sit vobiscum magni consilii angelus, ut declaretis eum in regem ac defensorem Romanae Ecclesiae, et illa ipsi ac principibus suis facere injungatis, quae ad honorem Ecclesiae catholicae, et salutem populi Christiani, proficiant.
|
http://viaf.org/viaf/213109960
|
[] | |||
Wibaldus Corbeiensis
| 345 |
EPISTOLA CCCXLV. FREDERICI IMPERATORIS AD EUGENIUM PAPAM III. Per suos legatos certum eum facit de sua electione, promittitque sinceram Ecclesiae Romanae protectionem. (Anno 1152.)
|
Dilectissimo in Christo Patri suo EUGENIO, sanctae Romanae Ecclesiae summo pontifici, FRIDERICUS Dei gratia Romanorum rex et semper Augustus, filialem per omnia dilectionem et debitam in Domino reverentiam.
|
Patrem patriae decet veneranda priscorum instituta regum vigilanter observare, etc. Vide in Eugenio ad an. 1153, inter variorum epistolas ad ipsum.
|
http://viaf.org/viaf/213109960
|
[] | |||
Wibaldus Corbeiensis
| 346 |
EPISTOLA CCCXLVI. WIBALDI ABBATIS AD E. BAVEMBERGENSEM EPISCOPUM. Dat ei quaedam monita in sua legatione observanda. Anno 1152
|
Reverendissimo Patri suo et domino E. sanctae Bavembergensis Ecclesiae venerabili episcopo frater WIBALDUS, Dei gratia id quod est in Ecclesia calholica, exiguas orationes et devotum servitium.
|
Non sumus de schola Pythagorae ut auditores nostros in verba nostra jurare cogamus. Licebit itaque vobis, absque ingenii nostri acerba reprehensione, de scriptura nostra immutare, demere vel adjicere. Unusquisque enim in suo sensu abundat. Verumtamen, quoniam ars nulla sine praeceptore usque ad plenam rerum certitudinem capitur, licet benignum pectus vestrum scientia et eloquentia non deseratur; nostra tamen verborum lineamenta, quae disertitudinis vestrae picturae substravimus, nullo erunt facundiae ornamento penitus oblitteranda. Siquidem cum nos adhuc juvenes curiam intravissemus ante annos sursum versum plus minusve triginta, invenimus in quibusdam viris gravioribus imperatoriae majestatis reliquias de contubernio et disciplina imperatoris Henrici senioris, qui verba quae ad dominum papam et ad Urbem diriguntur, tanquam appensa et dimensa memoriter retinebant, neque nobis in legationibus immutari, vel a rudibus legatis alterari permittebant, ne videlicet majestas imperii et ordo disciplinae obsolesceret. Et ad comparationem quidem aliorum regum, videlicet Constantinopolitani, Hungarorum, Danorum, Northwegorum, et aliorum tam barbarorum quam Latinorum, nostri principis verba humilia sunt, et subtili appendiculo cavendum, ne inter duas et interdum dissidentes potestates, quibus fidei vinculo alligati sumus, sinceritatis nostrae rectitudinem ullo dicendi vel agendi modo distorqueamus. Reddetis nobis, cum, Deo ducente, prosperum reditum habueritis, studii nostri vicem, de alacritate eventus vestri certificare nos non abnuentes, quia licet officio et pietate praeeatis, comitate tamen parem non dedignabimini. Si scribere placuerit populo Romano, quod nobis quidem faciendum in hoc articulo plurimum videtur, poterit eruditio vestra uti litteris vestris, quae ad dominum papam scriptae sunt, eisdem vel similibus verbis ac sententiis, paucis admodum pro personarum varietate mutatis.
|
http://viaf.org/viaf/213109960
|
[] | |||
Wibaldus Corbeiensis
| 347 |
EPISTOLA CCCXLVII. HENRICI NOTARII AD WIBALDUM ABBATEM. Ut sigillum et bullas aureas mittat Bavembergensi episcopo. (Anno 1152.)
|
Domino suo dilecto WIBALDO Corbeiensi abbati, II. regiae curiae notarius servitium.
|
Sapientis est, propositum sibi negotium ex consilio et deliberatione promovendum assumere, assumptum compensata rerum et temporis opportunitate effectui mancipare. Bavembergensis episcopus, vir prudens et constans, ad peragendam legationem domini regis sibi injunctam, sigillum et bullas aureas, sicut promisistis, ex parte vestri jamdudum succinctus ad iter exspectat. Vos autem nudas litteras ad opus domini regis ad curiam transmisistis. Certe si nobis tanta esset copia bullarum aurearum, quanta verborum, legatio domini nostri ex omni parte promota et maturata jamdudum processisset. De statu et processu domini regis sciatis, quia bene sanus est, et omnibus in Trajecto rite peractis, per Daventriam versus partes Saxoniae procedit.
|
http://viaf.org/viaf/213109960
|
[] | |||
Wibaldus Corbeiensis
| 348 |
EPISTOLA CCCXLVIII. WIBALDI ABBATIS AD HENRICUM REGIAE CURIAE NOTARIUM. Respondet ad praecedentem. (Anno 1152.)
|
Frater WIBALDUS, Dei gratia id quod est in Ecclesia catholica, dilecto in Christo sodali et amico suo II. magistro regiae curiae notario, recte judicare inter filios hominum.
|
Placuit eruditioni tuae temeritatis nos inconstantiae, etiam proposita philosophica sententia, tanquam nota censoria redarguere, pro eo scilicet, quod tibi, ut asseris, nudas litteras transmisimus, et dominum Bavembergensem episcopum, virum prudentem et constantem, ad legationem domini nostri regis peragendam jam accinctum retardavimus. Vulgari proverbio apud nos dicitur, quod tibi, licet inconcinne, e verbo transferre curabimus: Male audire, facit male intelligere; et male intelligere, facit errare. Siquidem dominus noster rex, praesente et annuente domino Bavembergensi, ita instrumenta legationi necessaria ordinavit, ut postquam a nobis diligenter fuissent perfecta, Anselmo villico Aquensi transmitterentur, perferenda per ipsum usque ad Bavembergensem, quod nos cum maxima et instanti sollicitudine perficere studuimus. Nam die quinta post exitum vestrum a nobis, Aquisgrani dedimus puero nostro Godino perferendum sigillum argenteum perfectum, ne videlicet illo novitio et non permansuro res regni diutius consignarentur. De nudis vero litteris, quas cum eodem sigillo misimus, lectores et auditores judicabunt utrum splendore sententiarum et ornamentis verborum prorsus nudae sint. Quas nos tamen ex regio mandato, et pro episcoporum precibus non ad doctrinam vestram, sed tanquam picturae vestrae quaedam liniamenta propter materiae novitatem coacti substravimus, et vobis ad notitiam rerum conservandam, custodiendas transmisimus. Decima postmodum die, hoc est in coena Domini, perfecta sunt ferramenta ad bullandum de auro, quae vobis per praepositum de Marsna sub celeritate transmisimus. Eadem vero die misimus Aquensi Villico sigillum stanneum diligenter expressum ad formam argentei, et duas bullas aureas perfectas, cum omnibus litteris et salutationibus, quae domino Bavembergensi opportunae erant, additis insuper propriis admonitionis nostrae litteris, quas quarta feria paschalis hebdomadae recipere, si per nuntios neglectum non est, absque dubitatione potuit. Non igitur opportuit prudentiam tuam aures principis inquietare, tanquam opus ipsius et mandatum fuisset a nobis omissum, cum a juventute nostra sub tribus inclytis augustis principali jussioni vigilanter obtemperare didicerimus. Sed ab ingressu quorumdam in regiam curiam, qui nec scientia nec experientia rerum majestatem et imperii dignitatem perceperant, nostra et quorumdam aliorum principum opera vel prorsus cessavit vel superflua visa est. Neque hoc dicimus, quod quietis nostrae impatientes evagari et aliena curare concupiscamus, et judicandi ab omnibus, ferre de cunctis sententiam desideremus. Caeterum super hoc plurimum gaudemus, quod de copia verborum in responsis regiis procurandis gloriatus est, quorum abundantia non a nobis solum, sed a multis regni fidelibus diu satisque desiderata est. Gratias autem referimus omnipotenti Deo de sospitate domini nostri regis. Sed nos a tua industria de statu ipsius requirentes, non ad incolumitatem corporis, quae tamen curae nobis, sed ad primordia novi regnatoris animum intendimus, utrum diligat justitiam qui judicat terram, utrum in eodem proposito fervens esset an lentus, efficax an vacuus. Remisimus autem tam ad ipsum dominum nostrum, quam ad tuam experientiam praesentem puerum nostrum, ut nobis absque retardatione remandes, utrum dominus noster per Corbeiam transitum sit habiturus.
|
http://viaf.org/viaf/213109960
|
[] | |||
Wibaldus Corbeiensis
| 349 |
EPISTOLA CCCXLIX. WALCIODORENSIUM MONACHORUM AD WIBALDUM ABBATEM. Orant ut regimen monasterii ad quod ipsum elegerant suscipiat. (Anno 1152.)
|
Doctrina totius prudentiae insigni domino WIBALDO abbatum egregio, consolationis suae esuriens prudentiam Walciodorensium conventus, utriusque vitae jucunditatem per moderationem sacrae dispensationis acquirere.
|
Venerande Pater et domine, destituto grege nostro pii pastoris solatio, ejus ovile morsibus plurimorum circumquaque unanimiter latrantium patuit, metuque istius impetus vehementer commoti, procul dubio cognoscimus talibus indiciis, quoniam ejus mortis occasus nostrae erit desolationis eventus, nisi periclitantibus nobis vestrae prudentiae praesens adfuerit consolationis portus. Hac itaque perturbationis controversia pavefacti, post Deum ejusque genitricem, beatissimam videlicet Mariam spei nostrae anchora in sinu consolationis vestrae collocata, sub vestrarum alarum protectione confugimus, ac de vestra fisi magnifica pietate quatenus ab imminenti periculo et nos et nostra vestro moderamine liberentur, vos ad regimen animarum nostrarum, custodiamque imminentium adversitatum assensu omnium in abbatem elegimus. Votis igitur praecordialibus consilium vestrae adminiculationis nobis adesse deposcimus, quatenus vestra freti consolatione, sub vestrae dispensationis regimine corporis et animae tranquillitatem, valeamus acquirere, ipsumque regimen, ne vestra faceta urbanitas alicujus excusationis pondere valeat postponere, illud vos vestris genibus provoluti suppliciter precamur suscipere. Omnium bonorum custos Spiritus sanctus ad communem utilitatem regni et Ecclesiae et nostram dignetur vos regere et conservare.
|
http://viaf.org/viaf/213109960
|
[] | |||
Wibaldus Corbeiensis
| 350 |
EPISTOLA CCCL. HENRICI LEODIENSIS EPISCOPI AD STEPHANUM METENSEM. Adversus Hasterienses monachos, qui duos in Walciodoro abbates volebant. (Anno 1152.)
|
Reverendo fratri suo et amico STEPHANO Metensis Ecclesiae venerabili episcopo, HENRICUS Dei gratia sanctae Leodiensis Ecclesiae humilis minister, fraternas orationes, et debitam in Domino dilectionem.
|
Pastoralis officii sollicitudo nos admonet, ut commissarum nobis ovium vigilanti studio curam exerceamus, ut tam errantes instar summi pastoris ad ovile reportemus, quam obedientes et nulla discordiae labe infectos, ad vitae pascua adducamus, et nominatim vocemus. Eapropter discretioni vestrae suggerendo notificamus, quod monachi Hasterienses vagi et erronei, ac novitatibus intendentes, res ejusdem monasterii prorsus destruunt, et quosdam perversitatis suae fautores, tam pretio quam promissionibus alliciunt, hoc suae pertinaciae emolumentum capere cupientes, ut in una, hoc est Walciodorensi abbatia, duo abbates contra sacrorum canonum instituta et apostolici privilegii auctoritatem ordinentur. Monemus itaque dilectam nobis in Christo prudentiam vestram, ne tam grave scandalum apud vos foveri et crescere sinatis, et ita de jure proprietario, quod in Walciodorensi abbatia Ecclesia Metensis habere dignoscitur, moderata discretione tractetis, ut Leodiensis Ecclesiae, ad cujus officium pertinet electionem examinare, electum consecrare, terminos non attingatis. Nos enim divinam ultionem metuentes, diutius dissimulare non possumus, quin eos ad regularis electionis ordinem canonica severitate, pro nostri debito officii, compellamus, cum praecipue paterne admoniti, delegatis etiam quinque religiosis ad eorum visitationem abbatibus, obedire hactenus contempserint.
|
http://viaf.org/viaf/213109960
|
[] | |||
Wibaldus Corbeiensis
| 351 |
EPISTOLA CCCLI. HENRICI LEODIENSIS EPISCOPI AD WALCIODORENSES ET HASTERIENSES. Ut talem eligant abbatem, qui pene emortuam disciplinam suscitet. (Anno 1152.)
|
HENRICUS Dei gratia Leodiensis episcopus, fratribus qui sunt Walciodoro et Hasteriae, spiritu consilii et pietatis abundare.
|
Quoniam abbas vester viam universae carnis ingressus est, et secundum curam nobis commissam sollicitudo nobis Ecclesiarum quoque vestrarum imposita est, vota ad Deum fundimus, ut talem suo gregi ministrum substituat, cujus ope et studio beata monachorum religio vires accipiat et accrescat, quae quia inter vos aliquandiu tepuit, et odorem bonae opinionis suae, supra quam necesse esset, turbavit, auctoritate a Deo nobis indulta vobis praecipimus ut, congregatis de circuitu religiosis abbatibus Floriensi, Broniensi, Gemblacensi et Floreffiensi, talem vobis eligatis pastorem, qui jam pene emortuam in vobis resuscitet religionem. Valete. Nomina abbatum Walciodorensium et Hasteriensium. Haec sunt nomina abbatum, qui Walciodorensi coenobio praefuerunt, et Hasteriensem Ecclesiam cum omnibus suis appendiciis sub unius abbatiae nomine tenuerunt: Domnus Forannanus episcopus et abbas, domnus Kadroc, domnus Machalanus, domnus Immo, domnus Theodericus, domnus Frembertus, domnus Rodolfus, domnus Lambertus, domnus Godescalcus, domnus Wulricus, domnus Theodericus.
|
http://viaf.org/viaf/213109960
|
[] | |||
Wibaldus Corbeiensis
| 352 |
EPISTOLA CCCLII. STEPHANI EPISCOPI METENSIS AD WIBALDUM ABBATEM. Assignat ei diem qua ipsum convenire queat. (Anno 1152.)
|
STEPHANUS Dei gratia Metensis episcopus, WIBALDO eadem gratia abbati Stabulensi dilecto suo, salutem et omne bonum.
|
Litteras dilectionis vestrae libenter suscepimus, ex quibus adventum vestrum apud nos pro controversia Walciodorensium et Hasteriensium intelleximus. Sed quoniam diem a vobis postulatam observare non possumus, statuimus vobis aliam, scilicet proximam secundam feriam post sextam a vobis nominatam, et hoc Metis. Valete.
|
http://viaf.org/viaf/213109960
|
[] | |||
Wibaldus Corbeiensis
| 353 |
EPISTOLA CCCLIII. CONVENTIO INTER FRIDERICUM REGEM ET BERTOLFUM DUCEM. (Anno 1152.)
|
Haec est conventio inter dominum regem Fridericum et ducem Bertolfum.
|
Dominus rex dabit eidem duci terram Burgundiae et Provinciae, et intrabit cum eodem duce in praedictas terras, et adjuvabit eum easdem terras subjugare per bonam fidem ex consilio principum, qui in eadem expeditione erunt. De terra quam modo habet comes Willehlmus Matisconensis ex parte neptis suae faciet duci justitiam, aut ex consilio principum, aut ex judicio ipsorum dominatum et ordinationem utriusque terrae dominus rex habebit, quandiu in ipsis terris fuerit. Post discessum regis dux utrasque terras in potestate et ordinatione sua retinebit, praeter archiepiscopatus et episcopatus, qui specialiter ad manum domini regis pertinent. Si quos autem episcopos comes Willehlmus vel alii principes ejusdem terrae investierint, eosdem dux investiat. Et quod haec conventio ex parte domini regis observabitur, fide data firmaverunt Henricus dux Saxoniae, dominus Welpho, Arnoldus cancellarius, comes Odelricus de Lencenburch, comes Egeno, Odelricus comes de Hornunge, Marcq. de Gronbach, Arnoldus de Biberbach, Otto Palatinus comes de Witelinesbach, Walterus dapifer, Hildebrandus pincerna, Conradus Colbo et frater suus Sigefridus. Dux Bertolfus habebit cum domino rege mille loricatos equites, quandiu dominus rex in illis terris fuerit. In Italicam expeditionem ducet cum domino rege, quandiu in ipsa expeditione fuerit, quingentos loricatos equites et quinquaginta arcobalistarios. Et quod dux haec omnia servabit sine dolo et sine fraude, dabit domino regi in pignore allodium suum, castrum scilicet Teche cum omnibus ministerialibus et praediis ibidem pertinentibus, Hetligen, Williggen et Erstem cum omnibus eorum pertinentiis. Et quod dux ex omnia observabit, juraverunt homines sui Burchardus et Werhnerus. Dominus autem rex expeditionem in praedictas terras movebit a proximis Kalendis Junii, quae sunt indictione XV infra annum.
|
http://viaf.org/viaf/213109960
|
[] | |||
Wibaldus Corbeiensis
| 354 |
EPISTOLA CCCLIV. OTTONIS EPISCOPI FRINSINGENSIS AD WIBALDUM ABBATEM. Explicat quemdam psalmi versiculum. (Anno 1152.)
|
Venerabili in Christo fratri et amico praecordiali WIBALDO Corbeiensi abbati, O. Frisengensis Ecclesiae minister, id quod est salutem cum devoto obsequio.
|
Quod negotium, pro quo ac curiam miseratis, debitum processum non habuerit, in nobis non remansit. De caetero super quaestione quam nobis movistis Aquis, quomodo videlicet ad Ascensionem Domini referri valeat quod in psalmo legitur: Tollite portas, principes, vestras, et elevamini portae aeternales; et: Quis est iste rex gloriae, breviter respondemus triplicem in eadem auctoritate sensum reperiri, quorum iste unus est. Legite glossas Psalterii et invenietis super attollite portas. Virtutes ministrae ad alias coelestes clamabant, ut viam aperiant, quae novo mysterio carne induti stupefactae quaerunt, quis est iste? sed et illum quem dixistis de principibus tenebrarum et portis mortis: unde ille cantus: Sum rex gloriae, factus est; ibi invenire poteritis, ita tamen ut portae aeternales non sint infernales, sed item coelestes. Unde est rursum illa Glossa: Attollite, id est auferte, portas mortis, quae a principe diabolo positae sunt, et elevamini contra portas mortis portae aeternales. Omnis gratia quae, veniente Christo, data est. Et alibi: Angeli praeeuntes ad infernum dicunt: Auferte potestatem vestram. Et in Ascensione dicunt, secundum vos, principibus tenebrarum in descensione ad inferos: Attollite, id est auferte portas principes vestras; dicunt secundum nos principibus suis in ascensione ad coelos; Tollite pro aperite, ut idem sit tollite portas, quod et elevamini portas aeternales. Tertius ejusdem lectionis sensus mortalis est. Haec idcirco charitati vestrae scripsimus, non quod sapientiam vestram nostra insipientia doceri ambiamus, sed quod nostram imperitiam apud vestram solertiam excusatam esse desideramus, ut quia multifarius Scripturarum sensus noscitur, nobis non imputetis, quasi hanc auctoritatem in Ascensione Domini de ascensione ad populum loquentes, de nostro potius quam sanctorum Patrum corde induxerimus, cum secundum primum sensum illi in psalmo dicant: Quis est iste rex gloriae? qui in propheta aiunt: Quis est iste qui venit de Edom? stylo non succenseatis, quoniam festinanter scripsimus. Personam vestram vera in Deum charitate diligimus, et de omnibus quae vobis nocere possunt, praecipue de his quae a Saxonibus antiquis regni hostibus fraternitati vestrae illata sunt, plurimum dolemus.
|
http://viaf.org/viaf/213109960
|
[] | |||
Wibaldus Corbeiensis
| 355 |
EPISTOLA CCCLV. WIBALDI ABBATIS AD JORDANUM CARDINALEM. Gratias agit pro exhibitis suis beneficiis, oratque ut causam Xantensis praepositi committat archiepiscopo Coloniensi terminandam. (Anno 1152.)
|
Reverendo Patri suo et domino JOR. sanctae Romanae Ecclesiae venerabili presbytero cardinali, apostolicae sedis legato, frater WIBALDUS Dei gratia id quod est in Ecclesia catholica, exiguas orationes et devotum servitium.
|
Dignationi vestrae multiplices gratiarum actiones referimus, quod, quandiu in Lotharingia fuistis, memoriam nostrae parvitatis in magna benevolentia et benedictione habuistis, nostrosque ac nostra juxta temporis opportunitatem prompta defensione adjuvistis, sicut per litteras fidelium nostrorum longe remoti didicimus. Pro his tam paternae misericordiae officiis et personam vestram propensius de caetero diligere et Romanam curiam attentius venerari disposuimus, ita ut neque mors neque vita nos ab ipsius charitate possit divellere. Cum revertentes ab Urbe Coloniam cum domino archiepiscopo pervenissemus, invenimus dominum Theobaldum Xantensem praepositum gravi et longa infirmitate adeo debilitatum, ut cute ossibus adhaerente, infirmum vix traheret spiritum. Audivimus autem priores Coloniensis Ecclesiae in magno clericorum conventu confitentes, quod praedictus praepositus se ad omnem justitiam frequenter in Coloniensi Ecclesia exhibuisset super querela, quam canonici sui adversus eum habuerant, cum iidem canonici saepe a majore praeposito et prioribus pro hoc vocati venire supersedissent. Proinde nos filii vestri ausu verae charitatis, qua vos in Domino diligimus, vestrae oculatae discretioni suggerimus, ut eamdem causam domino Coloniensi archiepiscopo tractandam terminandamque remittatis, nec de gravamine praenominati praepositi vobis ab aliquo persuaderi permittatis.
|
http://viaf.org/viaf/213109960
|
[] | |||
Wibaldus Corbeiensis
| 356 |
EPISTOLA CCCLVI. ARNOLDI COLONIENSIS ARCHIEPISCOPI AD WIBALDUM ABBATEM. Quaerit ab eo an possit velare sanctimoniales in Pentecoste. (Anno 1152.)
|
ARNOLDUS Dei gratia si quid est sanctae Coloniensis Ecclesiae humilis minister, domino WIBALDO eadem gratia venerabili Corbeiensi abbati, salutem et obsequium.
|
In octava Pentecostes sanctimonialem velare disposuimus, sed quidam ad nos referebant, hoc non licere, nisi in Epiphania Domini et natalitiis apostoloram et in secunda feria Paschae. Quocirca non plene memores quid super hoc a domino papa docti simus, prudentiam vestram, quae sacri juris articulos plenius agnoscit, consultantes, rogamus, quatenus super hoc vestra eruditio scripto nos certificare dignetur, an in praedictis duntaxat solemnitatibus, an in diebus tantum Dominicis, quod a domino papa accepisse videmur, liceat velari sanctimonialem.
|
http://viaf.org/viaf/213109960
|
[] | |||
Wibaldus Corbeiensis
| 357 |
EPISTOLA CCCLVII. WIBALDI ABBATIS AD ARNOLDUM ARCHIEPISCOPUM COLONIENSEM. Respondet ad praecedentem et de quibusdam aliis agit. (Anno 1152.)
|
Reverendo in Christo Patri suo et domino ARNOLDO, sanctae Coloniensis Ecclesiae venerabili archiepiscopo, frater WIBALDUS Dei gratia, id quod est in Ecclesia catholica, exiguas orationes et devotum servitium.
|
Humilitas excellentissimi praeceptoris, qui imitatoribus suis praecepit: Vos autem nolite vocari Rabbi: et charitas, quae non inflatur, vos docuerunt; ut sacrorum canonum instituta, quorum scientia eruditioni vestrae notissima est, a nostra parvitate investigare dignaremini. Siquidem quo tempore fieri debeat virginum consecratio, habemus ex decretis Gelasii papae cap. 11 ita dicentis: Devotis quoque virginibus, nisi aut in Epiphania, aut in Albis paschalibus, aut in natalitiis apostolorum sacrum minime velamen imponatur, et non ante viginti quinque annos, nisi forte, sicut de baptismate dictum est, gravi labore correptis, ne sine hoc munere de saeculo exeant, implorantibus non negetur. Si igitur ab aliquo episcoporum contra hujus sacrae regulae formam factum meministis, quod ab uno, vel a paucis, vel necessitate praesumptum vel ignorantia neglectum est, in observantiam universorum transire non potest. Verum quod non plane memor estis, quid a domino papa de sanctimonialium, velatione doctus sitis, in quantum memoria nostra recolligere possumus, non de sanctimonialium, sed de episcoporum consecratione fuit, super qua, quod in natalitiis apostolorum et in aliis solemnitatibus, sed et in Dominicis tantum diebus fieri debeat, auctoritatem canonum exstare asseruit, quae hujusmodi est ex epistola Leonis ad Dioscorum. Quod die Dominico ordinationes sacerdotum celebrantur, non tantum ex consuetudine, sed et ex apostolica novimus venire doctrina, Scriptura manifestante, quod cum apostoli Paulum et Barnabam ex Spiritus sancti praecepto ad Evangelium mitterent gentibus praedicandum, jejunantes et orantes imposuerunt eis manus, ut intelligamus, quanta et dantium et accipientium devotione curandum sit, ne tantae benedictionis sacramentum negligenter videatur impletum. Et imo pie et laudabiliter apostolicis morem gesseris institutis, si hanc ordinandorum sacerdotum formam per Ecclesias, quibus Dominus praeesse te voluit, et ipse reservaveris, ut his, qui consecrandi sunt, nunquam benedictio nisi in die Resurrectionis Dominicae tribuatur, cui a vespere Sabbati initium constat ascribi, quae tantis divinarum dispensationum mysteriis est consecrata, ut quidquid a Domino insignius est constitutum, in hujus diei dignitate sit gestum. In hac mundus sumpsit exordium, in hac per resurrectionem Christi et mors initium et vita accepit incrementum. Princeps noster perbonam de se merentibus spei fiduciam praestat, qui magna cum benevolentia et jucunditate beneficii vestri recordatur, quod ei gratis et plusquam gratis in suis ad imperii culmen provectibus exhibuistis, et postmodum in suis primordiis singulari fide et constantia ad rempublicam, et sua emolumenta indeficienter astitistis: inde est quod Lotharingiae regnum vestrum est, et per vestram provisionem et operationem cuncta disponere intendit. Fideles super hac re monitores sunt cancellarius et notarius, opportuni sane propter quorumdam laicorum oblatrationes. De castello quod nuper gloriose expugnastis, licet vobis absque mentis regiae offensa, quidquid commodissimum est ordinare. Parcite Prumiensi abbati, ne serenus augustus in Deum peccet cum suae famae vel modico detrimento. Veniemus ad vos in martyrio Petri et Pauli, sed licet a Mindensi episcopo pro causa ipsius obnixe rogati, apud vos tamen et vobiscum futuri. Monachi Sancti Remigii qui sunt in Marsna multum vexantur calliditate Goswini, quos nisi pietas vestra protexerit, omnino illudentur.
|
http://viaf.org/viaf/213109960
|
[] | |||
Wibaldus Corbeiensis
| 358 |
EPISTOLA CCCLVIII. ARNOLDI COLONIENSIS ARCHIEPISCOPI AD HENRICUM MINDENSEM EPISCOPUM. Conqueritur quod ejus nutu a fidelibus suis truncatus membris fuerit Vortlevius, citatque ipsum Coloniam, et omnes sceleris hujus complices coram responsuros. (Anno 1152.)
|
ARNOLDUS Dei gratia si quid est sanctae Coloniensis Ecclesiae humilis minister, HENRICO eadem gratia venerabili Mindensi episcopo, salutem et orationes in Domino.
|
Luctuosa quidem et omnino miserabilis querimonia de novo et infandissimo scelere, ad nos et sanctam matrem nostram Coloniensem perlata, omnium mentes acerbissimo dolore turbavit, horrore terruit, compassione commovit. Rediit siquidem a Mindensi civitate ad Coloniensem urbem, ubi natus est, frater Vortlevius vir utique, dum apud nos vixit, inculpatae vitae, qui in domo beati Petri, praesente tota Coloniensi Ecclesia et pluribus principibus, quid ad solemnitatem regiae susceptionis convenerant, subito ad pedes nostros prostratus, horridas vulnerum cicatrices et cavernas oculorum ipsis orbatas oculis miserabiliter praemonstrans, gravem, et a vestra utinam serenitate alienam querimoniam in vestram personam intendit, affirmans quod instinctu et nutu facta de ipso ad fideles vestros querimonia, ab eisdem membris truncatus, et quod in vita miserrimum est, caecus factus sit. Quia vero in cathedra beati Petri licet indigni auctoritate tamen apostolicae praeceptionis vim passi residemus, justitiae lineis inhaerentes, habito conventu abbatum et omnium priorum Coloniensium, et coram eis iterata quaerimonia, quae in vos prolata est, judicio Eccesiae ad quadraginta dies post acceptas has nostras litteras, sicut ratio temporis canonicas inducias diffinit, vestram nobis praesentiam Coloniae exhiberi ex apostolica auctoritate et nostra fraternitati vestrae mandamus. Et quia crudelis est, qui famam suam negligit, quod Deus a vestra serenitate avertat, nihilominus mandamus, ut eos, quos praefatus Vortlevius hujus tanti sacrilegii auctores astruit, et quos post perpetratum facinus ad vos regressos et vobiscum in domo familiariter commoratos dicit, ad famam gloriae vestrae pro se responsuros Coloniam eadem die venire districte commoneatis. Novit enim vestra eruditio, quid in hujusmodi malefactores apostolica decreta sanxerint. Praeterea eos, quos idem Vortlevius testes invocat, quod eis praesentibus minae vestrae in eum et querimonia ad eos, qui ipsum excaecaverunt, prolatae sunt, et duos fratres, quos de traditione notavit, modis omnibus vobiscum petimus nobis exhiberi, et ut factorum et dictorum veritas pateat, et eo fine cuique justitia sua tribuatur, ut spiritus salvus fiat. Praedictorum nomina subternotavimus. Malefactores: Elgerus, Wluerus, Bernardus, Poppo, Fridericus, Wikerus, Arnoldus, Eiluardus, Robertus. Testes invocantur. Abbas de Insula, Wernerus praepositus, Anno praepositus, Robertus decanus, Godeboldus magister scholae, Nithardus abbas de Bursvelde. Traditionis notati: Eppo, Reimarus.
|
http://viaf.org/viaf/213109960
|
[] | |||
Wibaldus Corbeiensis
| 359 |
EPISTOLA CCCLIX. WIBALDI ABBATIS AD FRIDERICUM IMPERATOREM. Vindictam petit de illata suis contumelia a Folcuino et Widikindo. (Anno 1152.)
|
Inclyto triumphatori ac serenissimo domino suo, FREDERICO Dei gratia glorioso Romanorum imperatori Augusto, frater WIBALDUS Dei gratia id quod est in Ecclesia catholica, salutem in eo, qui dat salutem regibus.
|
Injuriam, quae Corbeiensi Ecclesiae et nobis illata est, propriis verbis explanare non valentes, cum propheta ingemiscimus dicentes: Exspectavimus pacem, et non venit, et tempus curationis, et ecce turbatio. Sperabamus enim in tempore et maxime in primordiis regni vestri, quem Deus mirabili et celeri potentia sua, omnium principum summa et desiderabili conniventia in regni solium sublimavit, latronum manus esse compressas, furta vindicata, perfidiam eliminatam: quippe cum vestrae potentiae nulla possit nequitia obsistere, in hac confidentia securos et nihil omnino metuentes invaserunt nos homines nostri, qui nobis fidelitatem juraverunt, et magna beneficia a nobis habent, et armata manu intraverunt oppidum nostrum Huxariam, et praemissa paulatim et per turmas militia, tandem armati et patentibus vexillis super incautos Folcuinus videlicet et Widekindus fratres, et in vastitate hostili totum locum occupaverunt. Triduo itaque ibidem commemorantes, et omnem circa regionem, quae ad praebendam fratrum specialiter pertinet, penitus devastantes, nefandissima scelera in viros ac mulieres passim commiserunt, et post publicam atque communem rapinam, quae aestimata est fuisse nongentarum librarum denariorum, a captivis melioribus, quos a pauperiore turba segregaverant, ducentas quinquaginta tres libras nummorum extorserunt. Insuper vallum et munitiones, quae auctoritate regia, et praecipue privilegio beatae recordationis patrui ac praedecessoris vestri constructae fuerant, cum advocati essent ejusdem loci, destruxerunt. Nullae inter nos et ipsos inimicitiae erant, sed proxime cum ab eis in osculo pacis recesseramus, nullam unquam querimoniam vel nobis vel alicui super praedictos burgenses fecerant, nec alicujus mali suspicio inter ipsos et nostros habebatur. Pro hac tam atroci calumnia fratres nostri cum absentes essemus, corpora sanctorum Viti et Justini, quae apud nos requiescunt, in terram deposuerunt, et humiliatis crucifixi Salvatoris nostri imaginibus, ab omni deinceps solemni officio divino et a pulsatione campanarum abstinuerunt. Provoluti ergo genibus vestrae majestatis, tam nos quam fratres nostri, et tota familia Corbeiensis, clementiam vestram suppliciter exoramus, ut sicut decet principalem excellentiam, vindicare non differatis hanc insignem contumeliam, quae vestram dignitatem non modica ex parte obscurat. Alioquin non solum vobis et regno servire, sicut in praecipuo habemus, ultra non poterimus, sed etiam in terra Saxoniae cum honore habitare non valebimus.
|
http://viaf.org/viaf/213109960
|
[] | |||
Wibaldus Corbeiensis
| 360 |
EPISTOLA CCCLX. WIBALDI ABBATIS AD BERNARDUM PATHERBURNENSEM ANTISTITEM. Ut de Folcuino et Widikindo qui Corbeiensium Ecclesiam invaserant et violaverant sumat vindictam. (Anno 1152.)
|
Reverendo in Christo Patri suo et domino BERNARDO sanctae Patherburnensis Ecclesiae venerabili episcopo, frater WIBALDUS Dei gratia id quod est in Ecclesia catholica, exiguas orationes et devotum servitium.
|
Confidimus de misericordia Dei et vestra benignitate quod memoriae vestrae tenacius inhaereat, quanta benevolentia paternitatem vestram ex longo tempore dileximus, et quod quietem vestram nunquam perturbare studuimus, sed et nos memoriter et jucunde recordamur, quod pari vicissitudine jugiter a vobis dilecti fuimus. Novit autem discretio vestra, quam violenter et inhoneste propinqui vestri et homines tam vestri quam nostri Folcuinus et Widekindus nos et ecclesiam Corbeiensem invaserint, et quanta turpitudine oppidum et oppidanos nostros affecerint, quantaque temeritate ecclesiam et loca consecrata violaverint, dum homines nostros ad ecclesiam tanquam ad singulare refugium confugientes, in manu armata a sacris aedibus abstraxerunt, et praeter communem praedam suppellectilis, quae difficile supputari potest, ad exsolvendas pro salute sua ducentas quinquaginta tres marcas miseros sub periculo captivitatis et mortis compulerunt. Quia vero has multiplices injurias et graves diutius dissimulare non possumus, conquerimur vobis inter alia id quod episcopalem respicit vindicationem, sacrae videlicet ecclesiae violationem, et ut nobis tam de nominatis quam de aliis parochialis vestris ecclesiae violatoribus, quorum nomina vobis transmisimus, justitiam tanquam de notorio crimine faciatis, tum pro charitate Dei, tum pro reverentia domini papae, vos obnixe interpellamus, cujus etiam geminas epistolas pro eadem causa, quas apud nos habemus, opportuno tempore vobis offeremus. Sed et hoc nos volumus discretionem vestram scire, quod de reparandis munitionibus oppidi nostri in proxima curia, quae apud Wirtsburch celebrata est, judicium regni coram domino rege et universis principibus accepimus, ad quod opus cum Mareskalcum domini regis praesentem habeamus, ut vestros ministeriales ab infestatione nostra prohibeatis, si forte illi domini iterum nos infestare voluerint, dilectionem vestram attente monendo rogamus. Quod itaque de nostra petitione estis facturus, ut nobis per litteras vestras et per praesentem nuntium significare curetis, obsecramus. Ideo autem celerem vindictam de crimine notorio expetimus, quia omnibus manifestum est, et negari non potest, quod ecclesiam et sacrum coemeterium violaverint, et inde homines ad extorquendam supra taxatam pecuniam per violentiam extraxerint.
|
http://viaf.org/viaf/213109960
|
[] | |||
Wibaldus Corbeiensis
| 361 |
EPISTOLA CCCLXI. ARNOLDI ARCHIEPISCOPI COLONIENSIS AD WIBALDUM ABBATEM. Condotet ejus adversitatibus, notamque ei facit obsidionem castri Seyne. (Anno 1152.)
|
WIBALDO dilecto fratri suo venerabili sanctae Corbeiensis Ecclesiae abbati, ARNOLDUS Dei gratia si quid est, Coloniensium humilis minister, salutem cum intima dilectione et obsequium.
|
Etsi familiaritatis nostrae bene inchoatae, bene deinceps conservatae series, verbis exprimi non possit, paucis tamen de ipsa loqui, et ejus recordatione frui adeo suave est, ut sensu quidem intelligi possit, sed in sermone experimentum non habeat. Cum igitur omnibus adversitatibus vestris ex debito compatiar, maxime tamen et justius doleo id, quod cum ad synodum nostram veneratis, invasionem iniquorum passus estis. Quidquid igitur super his honori vestro convenire videbitur, libenter prosequar, quousque satisfactio condigna afferatur. Nunc autem ne status noster vos lateat, sciatis quod in obsidione castri Seyne positi simus, exitum rei adhuc ignorantes, et mentem domini Trevirensis quasi in pendulo reputantes. Multa tamen tam timenda quam speranda auribus nostris allabuntur, sed charitas foras mittit timorem, spes autem non confundit. Noscat Deus, qui scrutator omnium est, quod non pro privato odio, sed pro justitia et curae pastoralis debito violatores pacis prosequar. Necesse enim est, ut quia terra diu commota et conturbata est, sanentur ejus contritiones. Nunc autem quia omnes inimici pacis inimici mihi facti sunt, obsecro orationes ab Ecclesia vestra pro peccatis meis fieri, ut sine quo nihil est validum, ejus adjutorio possimus subsistere. Valete. Si quid aliud nobis occurrerit, vos non latebit.
|
http://viaf.org/viaf/213109960
|
[] | |||
Wibaldus Corbeiensis
| 362 |
EPISTOLA CCCLXII. ARNOLDI ARCHIEPISCOPI COLONIENSIS AD EUGENIUM PAPAM III. Causam Mindensis episcopi de excaecatione Wortlievi clerici ei remittit, lata interim excommunicationis sententia in criminis hujus auctores et fautores. (Anno 1152.)
|
Reverendo Patri ac summo pontifici EUGENIO, ARNOLDUS sanctae Coloniensis Ecclesiae humilis minister, W. majoris ecclesiae praepositus, A. decanus, T. Xantensis praepositus, G. Bunnensis praepositus, et universus praefatae ecclesiae conventus, debitam cum omni subjectione obedientiam.
|
De controversia, quae inter episcopum Mindensem, et pauperem clericum Vortlievum nomine coram nobis ventilata fuit, admoniti et rogati ab utraque parte testimonium dare super his quae vidimus et audivimus, et coram nobis tractata sunt, testimonium perhibemus. Notum igitur excellentiae majestatis vestrae facimus, quod jam dictus pauper ad praesentiam nostram veniens, querimoniam miserabilem et lacrymabilem coram nobis deposuit, quod consensu et jussu episcopi a ministerialibus suis excaecatus sit. Communicato itaque consilio super hac causa cum fratribus nostris, visum fuit nobis, ut episcopus ad audientiam nostram evocaretur, et super hoc verbo audiretur. Qui cum responsurus impositis praesentiae nostrae se exhibuisset, et de hoc nefando facto pulsatus fuisset, confessus fuit, quod undecim ministeriales de domo sua egressi, et ad eam regressi, hoc scelus tam detestabile, se nesciente, perpetrassent. Adjecit quoque, quod cum in hos omnes tam consentientes quam facientes, sententiam vestrae excommunicationis pronuntiasset, quod tumultu populi quosdam eorum, qui in comitatu fuerant, quoniam manum se in clericum misisse negaverunt, absolvere coactus sit. Post hujusmodi confessionem, cum purgationem innocentiae suae nobis offerret, Ecclesia tota fere reclamante, non fuimus ausi eam audire, tum quia periculosum nobis visum fuit propter hujusmodi confessionem, tum quia talium excessuum vindictam vobis soli servastis. In malefactores autem omnes, tam consentientes quam facientes, sententiam vestram cum omnibus suffraganeis nostris, praeter Trajectensem, qui tunc forte abfuit, ita promulgavimus, quatenus catenis nostris firmiter teneantur, quoadusque praesentiae vestrae se exhibeant, et secundum mandatum vestrum condignae satisfactioni se supponant. Vestrae igitur paternitatis interest, ut sub tali testimonio dictorum atque factorum in beneplacito discretionis vestrae et prudentiae super hoc negotio judicetur.
|
http://viaf.org/viaf/213109960
|
[] | |||
Wibaldus Corbeiensis
| 363 |
EPISTOLA CCCLXIII. MONIALIUM DE OSTERMERE AD WIBALDUM ABBATEM. Conqueruntur de ministerialibus ipsius, qui datam sibi ab eo decimam invadebant. (Anno 1152.)
|
Patri eximio ac domino dignissimo Corbeiensi abbati, domino WIBALDO, speciales ejus filiae in loco, qui dicitur Ostermere, a lippitudine Liae ad speciositatem Rachelis proficiendo transire.
|
Quanta sublimitatis vestrae amplitudinem deceat laudum magnificentia, si litteris assignare conemur, pro sensus nostri parvitate deficimus. Vestri tamen memoriam nobis dulcissimam super altare incensi orationum nostrarum jugiter ignis adolebit, et ut paternae dignationi vestrae, quam nobis, licet indignis hactenus in omnibus negotiis nostris pie exhibuistis, superabundans remunerator occurrat, et serenitatis vestrae audientiam pauperum suorum querelis Christus indulgeat. Proinde, Pater sanctissime, ad vos tanquam ad fontem misericordiae, scienter exaestuans nostra tendit oratio, ut causam negotii nostri, prout Spiritus sanctus pectori vestro dictaverit, plenarie discutiendo terminetis. Notum ergo facimus nobilitati vestrae, imo lacrymabiliter conquerimur mellifluae paternitati vestrae, quia ministeriales vestri vehementer nos infestant, pro decima, quam divina nobis annuente clementia, vestra concessit providentia, ac infringere ac annihilare, quae vestra auctoritate et consilio stabilita sunt, volunt, et omnimodis auferre conantur, nisi a vestra dignitate commoneantur. Hanc igitur, reverendissime domine, tam ineffabilis doloris injurtam vestraeque personae, quia ipse in causa fuistis, contumeliam per nos effugere non valemus, nisi vestra compassione fretae fuerimus. Quapropter, o pium solamen animarum nostrarum, o spes nostra post Dominum, licet corpore absentes, spiritu tamen praesentes, toto cordis ac mentis affectu ad sinum paternae miserationis vestrae humiliter provolutae, suppliciter et contritione Spiritus sancti clementiam vestram obsecrantes, quatenus causa Dei et domini archiepiscopi, qui nos clementiae vestrae perintime commendavit, litteras vestras ad episcopum Patherburnensem dirigatis, eumque rogetis ut sua auctoritate confirmet, ne nos ulterius infestent, et quae jure possidemus, inconvulsa permaneant. Valete. Patrem nostrum charissimum sanctitati vestrae perintime commendamus, et ut ei in omnibus angustiis suis condescendatis, obnixe rogamus.
|
http://viaf.org/viaf/213109960
|
[] | |||
Wibaldus Corbeiensis
| 364 |
EPISTOLA CCCLXIV. WIBALDI ABBATIS AD EUGENIUM PAPAM III. In gratiam Sifridi abbatis Ullesheimensis, quem Ferdensis episcopus, nec accusatum, nec convictum expulerat e suo monasterio. (Anno 1152.)
|
Reverendo in Christo Patri suo et domino EUGENIO, sanctae Romanae Ecclesiae summo pontifici, frater WIBALDUS Dei gratia id quod est in Ecclesia catholica, exiguas orationes et devotum servitium.
|
Lator praesentium Corbeiensis Ecclesiae filius, noster in domino collega et confrater Sifridus, assumptus fuit de monasterio Corbeiensi in praelationem abbatiae de Ullesheim, quam etiam administravit jam annis plusquam duodecim cum disciplina et augmento sui ordinis, et rerum temporalium incremento, ita ut testimonium haberet ab his etiam qui foris sunt. Hunc D. H. Ferdensis episcopus, in cujus parochia idem monasterium consistit, sine vocatione, sine audientia, non convictum, non confessum de abbatia sua expulit, et omnibus monasterii rebus plusquam per anni spatium jam spoliavit. Pro qua re non solum a nobis, verum etiam a reverendis confratribus nostris totius fere Saxoniae abbatibus frequenter et officiose commonitus, nec restituere, nec ordine canonico tractare ipsum confratrem nostrum voluit. Insuper ad intolerabilis contumeliae cumulum, quosdam pseudomonachos, quos praedictus abbas propter enormitatem vitae suae de monasterio projecerat, in illam ecclesiam malignantium tanquam in sentinam recollegit, et quidquid improbi et irati et sese ulcisci cupientes, confingere in famam abbatis potuerunt, conscripsit et dispersit. Pedibus itaque vestrae celsitudinis animo advoluti cum universis fratribus nostris, supplices preces effundimus, ut venientem ad vestram clementiam praedictum abbatem, virum utique honestum et litteratum, in mansuetudine bonitatis vestrae suscipiatis, et exauditum in necessitate sua, in plenitudine dignitatis suae litteris et mandatis auctoritatis vestrae, per aliquem fidelem legatum vestrum restituatis.
|
http://viaf.org/viaf/213109960
|
[] | |||
Wibaldus Corbeiensis
| 365 |
EPISTOLA CCCLXV. WIBALDI ABBATIS AD ARNOLDUM COLONIENSEM ARCHIEPISCOPUM. Congratulatur ei de victoria, interceditque apud eum pro episcopo Mindensi. (Anno 1152.)
|
Reverendo in Christo Patri suo et domino ARNOLDO, sanctae Coloniensis Ecclesiae venerabili archiepiscopo, frater WIBALDUS Dei gratia id quod est in Ecclesia catholica, exiguas orationes et devotum servitium.
|
Laetati sumus in his quae dicta sunt nobis, et in domum Domini laetantes et gratias agentes ivimus, pro eo quod gloriosum de tyrannis et latronibus triumphum reportastis: qui ubique locorum ita peccatis facientibus nunc excreverunt, ut nulla ecclesia, nullus omnino locus sacer aut laicus ab illorum possit infestatione defendi. Quam quidem victoriam vestrae beatitudini divina potentia in multos annos concedat. Vestrae autem celsitudini notum esse volumus quod in transacto proxime beati Jacobi apostoli festo Mindam rogatu episcopi, et petitione cleri descenderamus, ad compacandas et componendas dissensiones quasdam, quibus episcopi et cleri fuerat perturbata concordia. Et hae quidem causae non erant criminales aut peremptoriae, sed potius de fundis, videlicet de molendinis, de paludibus, de compascuis, de haereditatibus et patrimoniis, pro quibus adversum se litigabant villici episcopi et villici canonicorum, et quidam clerici contra quosdam laicos. Erat haec commotio paulo inflatior adversus episcopum, pro eo quod in concilio Coloniensi accusationem cum gravi repulsa sustinuerat, nullo tamen, quantum perscrutari potuimus, in tantum progrediente, ut illius caecati verbo et accusationi, vel etiam querelae Walderi ullo patrocinii vel testimonii modo vellet assistere. Siquidem in eadem solemnitatis celebratione praedictus episcopus publice in pulpito ecclesiae denuntiavit excommunicatos esse, et anathematis sententiam protulit in eos, qui clericum caecaverant, vel operam consilii, vel auxilii in hoc maleficio adhibuerant. Omnibus itaque ex divino beneficio in concordiam revocatis, tentavimus etiam Waldero illi pertinaciam suam in episcopi vexatione dissuadere, sed et ipse multis audientibus asseruit quod fide data esset a vobis prohibitus, ne pacem cum ipso reformaret. Quod nos, qui nobilitatem vestram et mentis excellentiam jamdudum novimus, nequaquam credere potuimus, ut suffraganeo vestro, qui metropoli devotus semper militavit, et personam vestram prae omnibus dilexit et honoravit, hanc velletis inferre contumeliam, ut causam ipsius, quam ex judicio terminare propter importunam accusatorum insolentiam non potuistis, per concordiam finiri non pateremini. Novit enim eruditio vestra, quorum consilio, quave disciplina iidem adversarii episcopi judicium vestrum, quod suffraganeorum et Ecclesiae vestrae testimonio et assensu erat subnixum, recusare praesumpserunt, quo ordine quibusve induciis datis appellaverunt, sicut ex transcriptis eorum libellis considerare poterit vestra discretio, retentis apud nos eorum exemplaribus. Et licet, ut praedictum est, plane sciamus animi vestri magnitudinem in tam viles et abjectas meditationes nequaquam decidere potuisse, ut cum jam dicto Waldero tam enormes conditiones inire deberetis, pro familiari tamen et intima dilectione, qua sanctitatem vestram longo jam tempore diligimus, admonere coronam vestram non dubitavimus, ut apud dominum Mindensem, et Ecclesiam ipsius ab hac suspicione gloriam vestram liberare non dedignemini. Auxit enim metum episcopo litterarum vestrarum; quae domino papae scriptae sunt, inspecta series, quae pro ipsius innocentia nihil agere videntur, quas a vobis scriptas sive perlectas omnino negavimus, ob hoc scilicet, quod intelligentia vestra bene notavit, hoc esse inferioris judicis officium, ut cum ab ipso ad superiorem fuerit appellatum, ita studeat actionis ordinem enarrare, ut aequitate servata neutri parti videatur favorem inclinasse. Quod in litteris istis nequaquam factum esse cognoscetis. « Ego Walderus, Dei gratia diaconus et sanctae Mindensis Ecclesiae qualiscunque canonicus papam appello, ipsius tutelae me et mea committens, ad quem te Henricum Mindensem episcopum invito, pro violenta subreptione decaniae meae, et pro aliis, quae habeo contra te, responsurum Nonis Septembris. Ego Vortlievus, subdiaconus appello te H. Mindensem episcopum, ad praesentiam domini papae de sacrilegio, eo quod tuo consilio et jussu exoculatus sim et plagatus. Diem statuo Kal. Octobris. » Hujusmodi appellationes, imo vero confusiones, effractis foribus episcopi, non absque sanguinis effusione in pavimento sunt projectae, et sicut episcopo non praesentatae, ita nec ab ipso visae, quas quidem nos a manu decani ecclesiae beati Martini in Minda eadem die suscepimus.
|
http://viaf.org/viaf/213109960
|
[] | |||
Wibaldus Corbeiensis
| 366 |
EPISTOLA CCCLXVI. FRIDERICI IMPERATORIS AD WIBALDUM ABBATEM. Ipsius injurias se promittit ulturum. (Anno 1152.)
|
FRIDERICUS Dei gratia Romanorum rex, WIBALDO Corbeiensi abbati, gratiam suam et omne bonum.
|
Praeter communem charitatis legem, qua cunctos regni principes honorare compellimur, personam tuam speciali dilectione complectimur, et ea, quae ad honorem tuum spectare noscuntur, libenter volumus per omnia promovere. Super injuriis igitur Ecclesiae Corbeiensi illatis debita tibi affectione compatientes, discretioni tuae commendando consulimus, ut adversa quae existunt, impraesentiarum aequanimiter sufferas, nostramque vindictam mitigato animo praestolari non graveris. In brevi etenim, cum temporis opportunitas se nobis, Domino favente, praebuerit, talem tibi vindictam faciemus, quod alii similia committere trepidabunt. Praeterea te ignorare nolumus, quod tertio Idus Octobris curiam generalem, ex consilio principum, vita comite, Wirceburc celebraturi sumus. In qua praesentiam tuam nobis cupimus exhiberi.
|
http://viaf.org/viaf/213109960
|
[] | |||
Wibaldus Corbeiensis
| 367 |
EPISTOLA CCCLXVII. FRIDERICI IMPERATORIS AD CORBEIENSES MONACHOS. Ejusdem argumenti. (Anno 1152.)
|
FRIDERICUS Dei gratia Romanorum rex, universo conventui Corbeiensis Ecclesiae gratiam suam et omne bonum.
|
Universitatis vestrae doloribus debita affectione compatimur, et vestris angustiis admodum condolemus. Cum autem opportunitas se nobis, Domino favente, praebuerit, ita vestras intendimus ulcisci injurias, ut et dolor vester omnino mitigari debeat, et omnes, qui vindictam persenserint, similia committere non praesumant. Verum quia propter easdem injurias divina, sicut accepimus, in vestra Ecclesia siluerunt, cruces sternuntur, reliquiae sanctorum moventur, discretioni vestrae propensius commonendo consulimus, et mandamus ut, crucibus sanctisque reliquiis in statum pristinum restitutis, ecclesiastica celebrantes officia, divino cultui more solito insistatis, firmiter sperantes, quod plenariam vobis vindictam, vita comite, faciemus.
|
http://viaf.org/viaf/213109960
|
[] | |||
Wibaldus Corbeiensis
| 368 |
EPISTOLA CCCLXVIII. FRIDERICI IMPERATORIS AD CIVES HUXERIENSES. Ejusdem argumenti. (Anno 1152.)
|
FRIDERICUS Dei gratia Romanorum rex, universis burgensibus de Huxera, gratiam suam et omne bonum.
|
Injurias a F. et W. vobis illatas satis audivimus, de quibus vita comite talem faciemus vindictam, quod alii similia committere non praesumant. Verum quia pecuniam eisdem malefactoribus, sicut accepimus, persolvere spopondistis, per praesentia vobis scripta firmiter praecipimus, ut nullam pecuniam eis persolvatis. Praecipimus etiam, ut vallum et alias vestras munitiones, quae noviter destructae esse noscuntur, sub nostra tuitione reaedificare pro viribus studeatis.
|
http://viaf.org/viaf/213109960
|
[] | |||
Wibaldus Corbeiensis
| 369 |
EPISTOLA CCCLXIX. WIBALDI ABBATIS AD A. ABBATEM DE MONTE. Gratias agit quod Sifridum abbatem exspoliatum charitative susceperit. (Anno 1152.)
|
Reverendo in Christo Patri et domino A. venerabili abbati de Monte, frater WIBALDUS, Dei gratia ad quod est in Ecclesia catholica, salutem in Domino, et fraternae charitatis indissolubile vinculum.
|
Multiplices gratiarum actiones vestrae in Christo dilectae fraternitati debemus, pro eo quod charum fratrem nostrum et in domino collegam Sifridum, venerabilem abbatem de Hullesheim venientem ad vos in tribulationibus et angustiis suis, benigne suscepistis, et pii consolatoris affectum, quantum in vobis fuit, ei exhibuistis, et contumeliam, quae ordini nostro in persona ejus irrogata est, debita compassione doluistis. Et nos ergo contemptam in eo justitiam plurimum dolemus, tum pro totius monastici ordinis generali abjectione, tum pro Corbeiensis Ecclesiae, cujus ipse filius est, speciali confusione. Hanc autem violentiam personae ejus irrogatam in auribus vestrae sanctitatis et omnium fratrum venerabilium scilicet coabbatum nostrorum, nec non universorum, qui in sancta religione consistunt, cum lamentabili et affectuosa querimonia proclamamus, quod sine vocatione, sine judicio, sine audientia, sine proprii oris confessione, dignitate et rebus abbatiae suae privatus est, neque per nostram supplicationem, aut Corbeiensis Ecclesiae seu alicujus ordinis aut dignitatis intercessionem post hoc factum obtinere potuit, ut in judicium vocaretur, et causa ejus canonico ordine tractaretur. Hujus igitur illatae sibi injustitiae testimonium ei apud dominum papam et sanctam Romanam Ecclesiam perhibemus, et quantum in nobis est, querimoniae ejus, ubicunque indiguerit, ex debito officii nostri non deerimus, hoc a vestra paternitate obnixe efflagitantes, ut quemadmodum hactenus fecistis, solatium vestrum ipsi clementer impendatis, ita videlicet, ut causam ejus sanctis Patribus in regione, quae circa vos est, notam faciatis, et eos ad compatiendum afflictioni ejus ipsius, et ad sublevandum animum tam per litteras testimonii ipsorum, quam per alia humanitatis subsidia monitis et exhortationibus vestris studiose provocetis. Specialiter autem charissimo seniori nostro et in Christo, fratri Etberto, venerabili abbati de Huisbruc, cujus religionis sanctitatem vera in Domino charitate amplectimur, hunc pauperem nostrum dejectum et humiliatum commendamus, et ut vicem Christi in causa ejus doleat, atque in quantum potest, dejectionem ejus consoletur, cum omni devotione supplicamus.
|
http://viaf.org/viaf/213109960
|
[] | |||
Wibaldus Corbeiensis
| 370 |
EPISTOLA CCCLXX. HENRICI NOTARII AD WIBALDUM ABBATEM. Imperatorem citasse Folcuinum et Widikindum super injuriis Corbeiensibus fratribus illatis, episcopum Bavembergensem donatum fuisse abbatia de Altaha, etc. (Anno 1152.)
|
Domino suo WIBALDO venerabili Corbeiensi abbati, HENRICUS regiae curiae notarius servitium servi.
|
Sicut parvitati meae injunxistis domino regi legationes et querimoniam vestram diligenter exposui, qui de injuria et gravamine vestro non parum conturbatus, malefactores, videlicet Folcuinum et Widekindum, in festo Bartholomaei apostoli Wormatiae ad praesentiam suam vocat, ut districto judicio injuriam vobis et Ecclesiae Corbeiensi illatam expostulet. Ducem quoque Saxoniae intime rogat, ut plenariam justitiam de praedictis malefactoribus faciat. Corbeiensi quoque Ecclesiae et burgensibus de Huxera, sicut mihi insinuastis, scribit et mandat. De statu vero curiae sciatis quod Bavembergensis a domino papa reversus prospera nuntiavit, sed laboris sui satis magnam mercedem quaesivit, abbatiam de Altha Bavembergensi Ecclesiae a domino rege contraditam. Althenses vero huic verbo cum magna indignatione contradicunt. Dominus rex nec contra Hungaros, nec versus Arelatum hoc anno expeditionem movebit. Cardinalem a latere domini papae ad nos directum exspectamus. Transacta apud Ulmam curia, dominus rex Spiram procedet, ibi neptim suam a rege Hispanorum desponsatam et magnifice dotatam in magno comitatu deferendam tradet.
|
http://viaf.org/viaf/213109960
|
[] | |||
Wibaldus Corbeiensis
| 371 |
EPISTOLA CCCLXXI. WIBALDI ABBATIS AD EUGENIUM PAPAM III. De controversia quae inter abbatem S. Laurentii Leodiensis et abbatem S. Aegidii in Monte publico agebatur. (Anno 1152.)
|
Reverendissimo Patri suo domino EUGENIO, sanctae Romanae Ecclesiae summo pontifici, frater WIBALDUS Dei gratia id quod est in Ecclesia catholica, tam devotam quam debitam totius dilectionis et obedientiae plenitudinem.
|
De controversia, quae est inter abbatem monasterii Sancti Laurentii, in suburbio civitatis Leodiensis, et abbatem de Monte publico, celsitudini vestrae ea in his litteris suggerere studebimus, quae super his in veritate didicimus, ante annos ferme triginta septem, cum essemus pueri sub scholari disciplina in praedicta civitate constituti. Non quod ad consilium vel actionem talium rerum admissi, hujusmodi conventiones seu pactiones inspicere in testimonium rogaremur, sed quod fama inter clerum et scholares collationes, qualiter inter praedictos abbates fuerat contractum, nobis ex celebri relatione non poterat esse omnino ignotum. Ecclesiam Beati Aegidii, quae est in Monte publico praenominatae civitatis Berengerus, abbas de monasterio Sancti Laurentii, dedit cuidam Gerico regulari canonico cum quibusdam fratribus ejusdem professionis ad inhabitandum et amplificandum, secundum ordinem sancti Augustini, ea scilicet conditionis ratione, ut si praenominatus locus eousque per divinam largitatem crescendo proficeret, quod pastorem sibi fratres regulariter deberent eligere, idem electus corporalem investituram a praedicto abbate susciperet, a quo etiam ad suscipiendam episcopalem benedictionem praesentaretur, hac constitutione per omnes successores valitura. Necdum in eis partibus terrae consuetudo processerat, ut canonici, qui regulares dicuntur, abbates crearent, nomine praepositorum in praelationis officio contenti. Quod vero abbates ab abbatibus ordinari possint et soleant, auctoritate sacrae Regulae beati Benedicti didicimus, ubi dicitur: Per ordinationem praepositi scandala saepius oriri, maxime in illis locis, ubi ab eodem sacerdote vel ab eis abbatibus, qui abbatem ordinant, ab ipsis etiam praepositus ordinatur. Superest usque hodie unus de primis habitatoribus ejusdem loci, et ipse primus abbatis, vir religiosus ac timens Deum, qui jam provectus in senectute bona, et quasi in labro sepulcri positus, praescriptas conditiones coram tota Leodiensi Ecclesia confitetur. Verumtamen quidam ex praedicto loco regulares a felicis memoriae papa Innocentio privilegium obtinuerunt, in quo praerogativa abbatis Sancti Laurentii reticetur, simili fortasse simplicitatis forma, qua in eodem privilegio circa Stabulensem Ecclesiam et nos usi sunt, quandoquidem possessionem nostram de Heran, quae ex juris Stabulensis Ecclesiae et sub certae pensionis canone jure locationis obtinuerunt inter proprios Ecclesiae fundos ascribi fecerunt. Siquidem ante annos sedecim nos miserati paupertatem praedictae Ecclesiae et fratrum quos in Domino diligebamus, praenominatam Ecclesiam de Heran, cum decimatione, quae Stabulensibus fratribus pertinet, eidem abbati, qui nunc superest, concessimus, et eum dono nostro investivimus, ut Ecclesiae Stabulensi inde per singulos annos tres marcas, et unum fertonem persolveret, quod etiam usque nunc diligenter observatum est. Sed quia in eodem privilegio, quod modo primum rescivimus, fraudem Ecclesiae Stabulensi, sicut praedictum est, fecerunt, pactum quod contractum fuerat, propter dolum malum qui intervenit, a parte Stabulensis Ecclesiae discissum est, et privilegium, quod acceperant, infirmandum est a vestra censura et abolendum. Porro de innocentia abbatis monasterii Sancti Laurentii nihil vestrae discretioni dubitandum fore credimus, cum in eodem monasterio, cui nunc, Deo auctore, praeest, a parvulo sit non solum in regularibus, sed etiam in liberalibus disciplinis apprime eruditus, qui etiam et praedictis conventionibus interfuit, et nunc in lege Dei sui die ac nocte meditatur, et horam vocationis suae lampade accensa exspectat. Quem ut diligere et honorare dignemini, devote supplicamus.
|
http://viaf.org/viaf/213109960
|
[] | |||
Wibaldus Corbeiensis
| 372 |
EPISTOLA CCCLXXII. CUJUSDAM CANONICI REGULARIS AD WIBALDUM ABBATEM. Proponit ei aliquas difficultates solvendas. (Anno 1152.)
|
Domino GWIBALDO quidam suus, gratiam Dei, custodiam sui.
|
Apostolice sapientibus et insipientibus debitor estis. Mihi igitur insipienti, tanquam debitor respondere dignemini. Quidam dicunt ordinem nostrum non debere abbatem habere, quia hoc Augustinus non constituit, et conversos nos esse, et imo nec clericos, nec monachos dici debere. Qui hoc dicunt, non se satis discernunt, et quod beatus Benedictus, qui simplicem poenitentiam instituit monachis, nec baculum pastoralem, nec gradus ecclesiasticos scripsit eis. Quare si ab Ecclesia quaedam accipiunt, ab eadem quaedam nos accipere nolunt? Quod nos conversos appellant, in hoc, velint nolint, apostolicis consociant. qui conversi sunt ad Dominum, in hoc nihilominus monachis nos conjungunt, qui similiter convertuntur ad Dominum. Qui autem nostra pro sua novitate infirmant, sua pro illorum vetustate affirmant, manifeste falluntur, quia tempus nihil in hoc conferre probatur, et tales Horatius irridet: Qui non suscipiunt, nisi quod libitina sacravit Clerici autem, qui principaliter debent episcopis subesse, tantum dejiciunt dignitatem suam sub abbate, quantum inferior est abbas pontifice hominum omnium, quid certius tenendum sit, decernite nobis. Valete. Quid abbas Sancti Laurentii per pastoralem baculum debeat dare abbati Sancti Aegidii certificate nobis. Curam enim animarum, quae est episcopi, dare non poterit. Fundos non dabit, quia baculus contradicit, qui spiritualia innotescit. Sed abusio est legis contradictio.
|
(HOR., Epist. II, I, 49.)
|
http://viaf.org/viaf/213109960
|
[] | ||
Wibaldus Corbeiensis
| 373 |
EPISTOLA CCCLXXIII. WIBALDI ABBATIS AD ANONYMUM. Respondet ad praecedentem. (Anno 1152.)
|
Frater WIBALDUS Dei gratia id quod est in Ecclesia catholica, cuidam suo et omnibus amicis, conscientiam sibi et famam proximo.
|
Acceptis litteris eruditionis tuae, in quibus suppresso nomine tuo, multiplices nobis quaestiones proponis, recordati sumus evangelicae parabolae de grano sinapis quod inter omnia semina minimum, si in terram bonam cecidit, in tantum crescit, ut volucres coeli tanquam in arbore nidificare possint. Ita litterae tuae spatio breves. sed sensibus spatiosae, si ab erudito responsore tractentur, et in altum crescere, et odorem reddere, non sine aliquo acredinis sapore poterunt. Verum nobis jam et in laboribus plurimis, et in anxiis ac frequentibus periculis longo tempore exercitatis, et deficiente capitis et oculorum valetudine, nunc ad sequendam imperatoris nostri curiam accinctis, etiamsi aliquando talium rerum peritia, quod quidem de nobis nec sentimus nec dicimus, suppeditasset; tamen in tanta studii et lectionis dissuetudine sufficere ad respondendum, praecipue cum tentantis animo interrogaveris, non possemus. Sed hoc tibi ad praesens responsum sit, quod et auctoritas et ratio docuit, et antiquitas longaeva observavit. Moyses, qui in eremo degens, cum fugeret regem Aegypti, virgam habuit, dux primus et praevius monachorum fuit. Ad ipsum Dominus dixit: Quid tenes in manu? At ille respondit: Virgam. Quam, juvante Domino, cum in terram projecisset, in serpentem mirabili et mystica conversione et in seipsam mutata est. Aaron pontificum princeps virgam habuit, qui in testimonium mandati a Deo sacerdotii sui floruit, et fructus edidit. Ex quibus sacrae Scripturae auctoritatibus Ecclesia sancta Spiritu Dei plena rationabiliter instituit, ut Aaron et Moyses successores, de quibus scriptum est: Moyses et Aaron in sacerdotibus ejus, episcopi videlicet et abbates monachorum mysticas virgas in regimen suorum acciperent et gestarent, et a temporibus apostolorum usque ad haec tempora, plusquam annis mille diligenter ac reverenter observavit. Si igitur, ut tu scribis, clerici principaliter debent episcopis subesse, consequens est, ut solus clericorum princeps inter clericos, tanquam pastor inter oves proprias, virgam debeat gestare. Nam oves minare pastorem non debent, sed oves pastor modo praecedit, modo sequitur, aliquando virga, quam manu gerit, retrahit, aliquando repellit, ut vocem ejus audiant. Caeterum haec tua quaestio, sive quaestiones in modum hydrae in damna sua fertiles, et uno capite amputato in multa recrescentes, a nobis, ut dictum est, hoc tempore per cuncta occurrentium objectionum latera pervideri et pertractari non possunt; sed, ne verbum tuum ad te vacuum reverteretur, haec tibi pauca de pluribus innuere curavimus. Hoc etiam breviter adjiciendum est, quod arca Noe, quae in diluvio, divina gubernante providentia, octo animas salvavit, a parte inferiori lata, superius in cubito consummata est, hoc significante Spiritu sancto, quod qui latam viam, quae ducit ad mortem, deserunt, et per angustam atque arctam viam sursum corda et opera tendunt, in Ecclesia Dei altiores, et si non officio, tamen merito sunt. Quaerit item a nobis solertia tua, quid abbas Sancti Laurentii per pastoralem baculum debeat dare abbati Sancti Aegidii? Quaerimus item et nos ab industria tua, si possessor fundi tui, qui tibi agriam tuam haereditario pacto debita pensione solvit, verbi gratia, qui mansum a te habuerit, et vita decedens legitimos haeredes, id est naturales filios reliquerit, quid, inquam, isti haeredes a te per corporalem investituram suscipiunt, qui se in bonis Patris jure successures non diffidunt? Et ut ad rem proprius accedamus, putasne, frater, quod omnis, qui virgam pastoralem accipit, continuo episcopus vel abbat fiat? Credisne quod omnis, cui virga pastoralis porrigitur, in eo ipso episcopus vel abbas consecretur? Quocirca, mi frater, si tamen falsus frater non es, si inter signa rerum et ipsas res moderatam discretionis differentiam habueris, et invidia, et errore procul posito, novitates, quae ad nihil aliud, nisi ad destructionem charitatis et humanae societatis valent, abjiciens, antiqua sanctorum Patrum instituta et mores cum humili et obedienti reverentia observaveris, tum liquido perspicies, quam puerilia et frivola sint haec, de quibus occupationes nostras quaestione pulsandas existimasti. Verumtamen si post reditum nostrum ab instanti curia propitia divinitas sospitatem et otium concesserit, interrogationi tuae diffusius respondere poterimus, cum tamen in his paucis, si diligenter consideres, objectioni tuae satisfactum esse oporteat.
|
http://viaf.org/viaf/213109960
|
[] | |||
Wibaldus Corbeiensis
| 374 |
EPISTOLA CCCLXXIV. WALTARII ABBATIS SANCTI LAURENTII LEODIENSIS AD WIBALDUM ABBATEM. Gratias agit quod in synodo Leodiensi ejus defensionem susceperit. (Anno 1152.)
|
Reverendo Patri gratia Dei Corbeiensi et Stabulensi abbati WIBALDO frater WALTARIUS et ipse gratia Dei si quid est, ecclesiae Sancti Laurentii in Leodio, sincerae dilectionis affectum et devotum in Domino servitium.
|
Magnae benevolentiae vestrae, Pater in Christo amabilis, devote gratias ago, pro eo quod Leodii in generali synodo causam justitiae beati Laurentii, de jure quod habet in ecclesia Publici montis, etiam me absente, vera et constanti assertione palam tueri et defendere non omisistis, ita ut auctoritate vestra prorsus obstructa sint ora loquentium vana. Inde nos et pusillus grex beati Laurentii, tam specialiter quam devote oramus pro vestra incolumitate et salute. Precor autem ut latorem praesentium fratrem nostrum, dulcedine solita et benignitate audiatis, et in causa, quam suggesserit, vestro eum consilio et patrocinio dirigatis. Optabilem mihi reverentiae vestrae praesentiam spero me in proximo visurum, ut de rebus necessariis vestrum digne expetam et obtineam consilium et auxilium. Superna pietas protectione sempiterna vos custodiat.
|
http://viaf.org/viaf/213109960
|
[] | |||
Wibaldus Corbeiensis
| 375 |
EPISTOLA CCCLXXV. WIBALDI ABBATIS AD EUGENIUM PAPAM III. De litteris quas ad eum scripsit post regis electionem. (Anno 1152.)
|
Dilectissimo in Christo Patri suo et domino EUGENIO uni et universali papae, frater WIBALDUS Dei gratia et vestra id quod est in Ecclesia catholica, seipsum et sua universa.
|
Litterae nostrae, quas post ordinationem domini nostri novi regis ad vestram celsitudinem scripsimus, ordine praepostero perlatae sunt. Siquidem illae quae priores scriptae fuerunt, et fratri Franconi ad perferendum traditae, cum crederemus eum mox ad vestram beatitudinem reversurum, posteriores praesentatae sunt. Nam secundas, quas scripsimus vestrae magnitudini, prius apportaverat magister Baldricus Trevirensis. Et nunc quidem suspenso ac dubio aliquantulum animo scriptitamus, propter legatum vestrum, quem venire audivimus, sed pervenientem necdum accepimus, ut post auditum ex ipso beneplacitum vestrum, tanquam voluntarii servi vestri ad omnem nutum vestrum obedientes, et parati de mandatis vestris exsequendis certiora quaedam excellentiae vestrae intimaremus. Enim vero si regnum nostrum a suis instestinis ac perniciosissimis motibus cessare aliquando posset, nihil esset charitati vestrae dubitandum, quin sacrosancta mater nostra Romana Ecclesia pristinae dignitatis decorem per virtutem principis nostri posset recipere. Atque utinam, bone Jesu, qui veraciter dixisti: Ego pro te rogavi, Petre, ut non deficiat fides tua, etiam cum Patre, quem, rogas largiri digneris, ut humana defensione non egeat, sed tuo tantum adjutorio et abstrahatur a noxiis et ad salutaria dirigatur! Durum est enim eos servire, quos tu in altissimo imperii culmine dignatus es collocare. Sed haec hactenus. Nam sapientia vestra a Deo illuminata, et nos intelligere et plurima disponere prudenter consuevit. Scribemus apertius et prolixius, cum ex legato vestro quid opus sit facto audierimus. De causa latoris praesentium pedes sanctitatis vestrae deosculamur, ut eum contra praesumptionem laicorum solidare dignemini, ne glorientur se haereditate sanctuarium Dei possidere, quod etiam per successionem, ordinando videlicet in Ecclesia filios praedecessorum, festinant profanare.
|
http://viaf.org/viaf/213109960
|
[] | |||
Wibaldus Corbeiensis
| 376 |
EPISTOLA CCCLXXVI. WIBALDI ABBATIS AD HERMANNUM CANONICUM BUNNENSEM. Villicationem de Castiniaco ei neptique suae committit. (Anno 1152.)
|
WIBALDUS Dei gratia Corbeiensis abbas, dilecto fratri et amico suo HERMANNO Bunnensis Ecclesiae canonico, benedictionem et vitam usque in saeculum.
|
Villicationem nostram de Castiniaco cum omnibus appendiciis suis fidei tuae committimus, sicut eam tenuit Ludovicus nepos, hoc est secundum pacta et conditiones, quae a felicis memoriae praedecessore nostro domno Erchemberto, de eodem praedio et villicatione sunt ordinatae et constitutae; ita videlicet, ut tu destructa reaedifices, et dilapsa restaures, tam in domo indominicata, quam in cellario et torculari, et bovaria, et aliis tam aedificiis quam clausuris. Post obitum quoque tuum concedimus eamdem villicationem, modo quo supra dictum est, nepti tuae praefati Ludovici filiae, sub hujus videlicet conditionis tenore, quod eadem puella Ecclesiae Corbeiensi in jure ministerialium a dominis suis, quibus modo pertinet, attribuatur, et transactetur absque nostro labore et expensa, a praesenti festivitate sancti Michaelis archangeli, quae est in anno Dominicae Incarnationis 1152, indictione I infra anni spatium, et quod praedicta puella quando ad nubiles annos pervenerit, nonnisi nostra vel ejus qui nobis in abbatia Corbeiensi regulariter successerit, permissione nubat. Quod si de praescriptis conditionibus aliquid a te vel ab eadem puella praetermissum aut violatum fuerit, praedicta villicatione cum omni beneficio suo sine spe recuperationis de caetero carebitis. Si autem in solutione vini, vel annonae, vel nummorum, seu vasorum, vel aliarum pensionum statutis diebus negligentes fueritis, pro tali excessu vel judicio familiae in Castiniaco, vel judicio ministerialium nostrorum in caminata nostra Corbeiae, utrumlibet horum nobis magis placuerit, respondebitis, et in compositione duodecim solidos nummorum persolvetis. Quaecunque autem nepos tuus Ludovicus, vel in pignore vel in beneficio de rebus jam nominatae curtis Castiniacae, tam in agris quam in vineis, vel etiam censu aut silva obligavit, vel alienavit, judicio curiae nostrae in irritum ducta sunt, vel stare non posse post obitum villici adjudicata, quae vobis ita recolligenda committimus, ut si infra hujus anni spatium non feceritis, a villicatione et toto pacto cadatis. Quod autem filiae quondam Ludovici villicationem post discessum tuum concessimus, non ex eo est, quod haereditariam ei successionem, vel in villicatione vel in beneficio Patris aliquid recognoscamus, cum hoc a nostris ministerialibus universaliter abjudicatum sit, sed propter tuum et amicorum tuorum servitium ad hoc faciendum inclinati sumus.
|
http://viaf.org/viaf/213109960
|
[] | |||
Wibaldus Corbeiensis
| 377 |
EPISTOLA CCCLXXVII. WIBALDI ABBATIS AD HILLINUM ARCHEPISCOPUM TREVIRENSEM. Gratulatur ei de nova dignitate, sua ipsi offert obsequia, fratres suos in ipsius episcopatu degentes ei commendat. (Anno 1152.)
|
Reverendo Patri suo et domino H. sanctae Trevirensis Ecclesiae venerabili archiepiscopo, frater WIBALDUS Dei gratia id quod est in Ecclesia catholica, exiguas orationes et devotum servitium.
|
Confidimus de vestrae benignitatis eruditione, quod familiaris charitas, quae hactenus inter nos vicissitudine obsequiorum succreverat, propter celsitudinis vestrae provectus imminui non debeat, quoniam si experientiae regulam tenemus, quam in praelationis sarcina in labore hominum conversati et cum hominibus flagellati jam antea didicimus, tanto erunt solertiae vestrae viri fidei ac constantiae, qui vos non vestra diligunt, chariores, quanto possunt in tota generis humani multitudine inveniri rariores. In quorum paucitate nos qui nec fallere debemus, nec falli volumus, integro benevolentiae studio annumerati plurimum in Domino, gratulamur de tam gloriosa personae vestrae promotione, cui a propitia divinitate concessum est, ut antiquissimae ac nobilissimae civitati, quae totius Galliae Belgicae caput ac metropolis esse dignoscitur, possitis tam prodesse quam praeesse. Ad vestrae igitur dignitatis suffragium prompta devotione offerimus quidquid illud est, quod in Ecclesia sua Deus nos esse, vel dici, vel posse potuit, optantes ut absque prosperitatis vestrae detrimento vobis opportunum fiat, quo dilectionis nostrae ac fidei evidens experimentum capiatis. Cum vero a partibus Saxoniae versus Lotharingiam proxime retransire poterimus, etiam corporali praesentia vestram beatitudinem visitare et salutare desideramus. Interim commendamus dulcedini vestrae fratres nostros Corbeienses, qui sunt apud Liciacum, et omnes res nostras, tam Corbeiensis monasterii quam Stabulensis, quae in vestro episcopatu sunt sitae, quatenus pro nostrae dilectionis intuitu in vestrae protectionis defensionem eas assumere dignemini,
|
http://viaf.org/viaf/213109960
|
[] |
Subsets and Splits
No community queries yet
The top public SQL queries from the community will appear here once available.